# Historia anatomica 566.4-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 566.4 to 566.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/566.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/566.4

Palpebrarum extrema, quae dormientibus nobis mutuò coeunt, Ruffus χηλὰς & vngulas dicit; superius cauum, inferius subcauum vocat. De ciliis & canthis seu angulis oculorum. CAP. X. ALPEBRARVM extremis pili adnascuntur, qui βλεφαρίδες Aristoteli, Nicandro σκυνία, cilia Gazae, pili palpebrarum Celso dicuntur; Polluci autem ταρσοὶ, quia eleganti ordine sunt dispositi; vnde etiam ab illa pilorum serie remorum in longis nauibus similitudinem referente, has cartilagines ταρσοὺς vocant. Pili hi valli instar visiles spiritus & radios ab oculis manantes dirigere dicuntur, & simul cum palpebris oculos contra occursantia animalcula, puluerem & alias sordes muniunt; eorumdem quoque nictus creber in vigilantibus est, tum vt visus recreetur, tum ne quid in oculos cum impetu feratur. Superioris palpebrae pili sursum versus leuiter inflectuntur: nam si vndique recti essent, vmbram oculis inducerent impedirentque quò minùs sursum videre possemus. Inferioris verò palpebrae cilia deorsum incuruantur. Partes palpebris communes in quas concurrunt ambae Graecis κανθοὶ dicuntur, ἀπὸ τοῦ κνήθεσται, id est, pruritum sentire, Latinis anguli.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
