Latin
567
André Du Laurens, Historia anatomica 567-3
Unproofread scanNot analysed yet
Latini supercilia, quòd supra cilium sint; hirsutae sunt frontis extremitates siue pili supra oculum enati. Horum pars naribus proxima ὀφρύων κεφωλὴ, caput; pars ad tempora accedens ἔρια finis, cauda dicitur, intermedium verò inter supercilia spatium vnde nasus incipit quod depile est μεσόφρυον Ruffus appellat, μετωπιον Hippocrates, intercilium &glabellum nostri, quo in loco animae principatum olim tribuit Strato. Haec cum pro diuersis animi affectibus vel attollantur, vel submittantur, ideo per supercilia fastum aliquando Poëtae intellexerunt. Hîc ait Plinius superbiam inhabitare, alibi conceptaculum, sed hîc sedem habet, in corde nascitur, huc subit, hinc pendet. Superciliorum vsus apud Galenum est, vt corporum maioris moles supernè ad oculos decidentium incursus excipiant. Tota superciliorum structura ex cute est, multis fibris carnosis à musculo frontis texta, adipe &pilis ex cute enatis. Cutis crassior est hac parte &durior; crassior vt imbricamenti instar melius oculos muniat; durior vt pili numero sint aequales, nec in immensum crescant. Vt enim in palustri &vliginoso loco, nihil generatur, nec item in squalidiore solo, ita in sicciore &humidiore cuti pilos erumpere non datur. Est autem musculosa &laxa haec cutis, quia promptè &laxè moueri debuit. Pili superciliorum τυλοὶ dicuntur Medicis. Eorum vsus est muri instar propulsare oculis aduersa, ea praesertim quae à capite &fronte defluunt. Aequales sunt hi in longitudine, numero, &densitate. Si enim minores essent, pauciores &rariores, non ita oculum ab externis tutarentur; si longiores densioresque, pupillas occultarent &visioni essent impedimento. Est autem eorum non recta sed obliqua insertio, vt omnia ab oculis facilius deflectant. Atque haec oculi &singularum eius partium fidelis esto descriptio, nunc controuersa enodemus. B bbb ij Canthi sen anguli. Superciliorum nomina. Partes. Supercilia quid denotent apud Poëtas. Superciliorum Vsus. Structura. Cutis superciliorum cur dura &crassa. Superciliorum pili. Eorum viscis. De visionis natura sententiae tres. Prima opinio. Fieri emißione. Optici. Pythagoras. Empedocles. Plato. Democritus. Leucippus. Epicurus. Chrysippus. Rationes Platonicorum Opinio Peripa teticorum receptione sola fieri. Ratio I. Secunda. CONTRGVERSIA ANTONICE. An visio emittendo fiat, vel recipiendo; vbi visionis natura accuratè explicatur.