# Historia anatomica 568.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 568.4 to 568.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/568.4

Cur oculus cernendo debilitatur, si nihil emittitur? 9. Si fieret visio per receptionem, non emissionem, non oporteret conuerti oculum ad rem obiectam, & non intuentes videremus. 10. Nec magnitudo, nec figura cernerentur; oculus enim cùm sit paruus, non posset res tam magnas recipere. 11. Dilatata pupilla melius videremus, quia maior fieret receptio. 12. Contrariae species simul & semel in eodem susciperentur, quia oculus simul duo contraria obiecta conspicit, album & nigrum. Postremò, minima res perinde cerneretur atque maxima: sed id falsum. Nam acies acus vergens in caelum non percipitur, quia radij separati coire non possunt ob obiecti paruitatem. Quod si illam cernere volumus, necesse est ad latus nos contrahamus. Denique oculi igneae sunt naturae; nam & pyramidales sunt, & perpetuò mobiles, & nunquam rigent: at igni proprium est aliquid semper emittere, lumen, radios, calorem. Hae sunt Platonicorum & Opticorum rationes praecipuae. Alterius sectae princeps est Aristoteles 2. De anima, & libris De sensu & sensili, quem sequuti sunt omnes Peripatetici, Alexander, Themistius, Auerrhoes. Volunt hi visionem sola receptione fieri, non emissione: quia sensio omnis cùm sit passio, sola receptione fieri debet: sic auditus soni, odoratus odorum, gustus saporum, tactus qualitatum tractabilium sola receptione fiunt. Praeterea qui humidiores habent oculos, semper obiecta maiora quam sint, conspiciunt, quia spectra Tertia. ab humiditate crassiora redduntur. Tertiò, excellens visile destruit sensum. Quartò, in speQuarta. culo imaginem rei oppositae cernimus, quod non fieret, nisi vestigium rei ab obiectis ad medium, & ad speculum vsque multiplicaretur. Quaerit Aristoteles sect. 31. Probl.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
