Latin
569.5 to 569.8
André Du Laurens, Historia anatomica 569.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo visionis organum aqueum est. Sed &principes oculi partes aqueae sunt. Proferam Alexandri non inelegans argumen Ratio 2. quae tum. Quod ab oculis exit aut corporeum est, aut incorporeum: non incorporeum, quia nec eAlexandri est. xire, nec locum mutare, nec in oculo esse vt in loco, possunt incorporea: non corporeum, quia vnico die destrueretur oculus, nec momento ad aethera vsque ferretur, cùm nullum corpus in instanti moueatur. Adde, quòd spirantibus ventis dissiparetur, &daretur corporum penetratio. Quod si aerem huic corpusculo exeunti cedere velis, nunquam fiet visio, quia non fiet radii illius continuatio cum oculo, sed inter radium &oculos sese interponet corpus. Quę autem ab Opticis &Platonicis allatae sunt rationes, ita ordine diluendae sunt. I. Aspe Soluuntur rationes Platoctu solo fascinationem fieri negamus, nisi arte magica. 2. 3. Basiliscus &menstruata mulier nicorum. non aspectu inficiunt sed quia exspirat ab ore, oculis, naribus &vniuerso corpore teter quidam ac venenatus vapor, qui aerem inficit continuatione. 4. Quae de lupis obiiciunt, ri dicula sunt. 5. Tiberius non oculorum radiis, sed aspectu horrido militem perterruit. 6. AnAd 6. Ad 7. tiphonta stultum fuisse praedicant, non ergo in oculis, sed in cerebro vitium erat. 7. Pupillam angustamus, ne ab externo lumine interni spiritus dissipentur. S. Fatigatur videndo oculus Αὰ 8. Ad 3. ex vi &conatu, quem adhibet facultas ad firmandum oculum. 9. Debet conuerti oculus ad obiectum visile, quia non fit visio nisi per rectam lineam. 10. Non recipitur magnitudo, sed Ad 10. species tantum; quae cùm sit immaterialis, tota recipi potest. II. Dilatatio pupillae spiritus exoluit, qui ad receptionem sunt necessarij. 12. Album &nigrum recipiuntur ab oculo si admul &semel, quia per speciem tantum intentionalem, immaterialem &incorpoream recipiuntur. Postremo ideo non percipitur acies acus, quia non est proportionatum obiectum. Ad 13. Bbbb iij De receptione quatuor inquiruntur.