Latin
57.1 to 57.4
André Du Laurens, Historia anatomica 57.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE An simiarum tantum ossa descripserit Galenus, lib. de ossibus, vt falsò imponunt Neoterici. QVAESTIO I. λέν CRIPSIT περὶ σκελεττοῦ aureolum ad tyrones libellum Galeνεnus, quem Neoterici ferè omnes vbique carpunt, imò discerpunt. Nam τῶνιον simiarum tantum ossa descripsisse, nec humanum sceletum nunquam viag. disse impudenter iactitant; sed &articulationis naturam, epiphyseon Qapophyseovvsum, symphyseos notionem perfectam omnino ignorasse, audacter affirmant. Ego, licet hactenus is fuerim qui nullius iurare in verba magistri assueuerim; malo tamen Praeceptori Galeno probabilia docenti assentiri, quàm nouis &falsis iuniorum decretis. At quàm inanes sint eorum calum niae, audiant omnes. Galenus primo de anatom. administ. scribit se duos habuisse sceletos, alte rum latronis, qui propter odium insepultus relictus fuerat, alterum cuiusdam de sepulchro per aquarum violentiam effossi. Vidit ergo resiccata cadauera duo eaque integra. Nam peculiaria ossa capitis, maxillae, scapularum, vertebrarum, femoris, tibiarum pene innumera vidisse, id inter caetera testatur, quod quid habeant hominis &simiarum ossa simile, quid item dissimile accuratè expresserit, &libris de vsu partium, &libello de ossibus, vt enim in studiosorum gratiam singula sigillatim percurram, Suturae quae in homine pectinatim aut dentatae mor serrae connectuntur, in simiae caluaria adeo sunt obscurae, vt harmoniam potius quàm suturam referant. Ossa temporum nec intus, nec foris diuisa apparent, sed ex vnico osse constant in simiis. Os illud lapidosum duos in homine habet processus, quorum alter mammillaris, alter stiloydes dicitur; at in simia prioris nullum ferè apparet vestigium, posterior autem perexiuus est Zigomatis os qua parte à malis procedit, in homine tenue conspicitur, &sutura dirimitur, in simia crassum est, linea potius quàm sutura discretum. Inferioris maxillae processus in homine &simia dissimiles sunt, fit enim genae inferioris articulatio per arthrodiam in homine, in simia per ginglymon.