# Historia anatomica 57.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 57.5 to 57.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/57.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/57.5

In ceruicis vertebris id habent dissimile, quod spina, id est, acutus ille processus in homine sit biffidus, in simia simplex, differunt etiam forma, magnitudine & processibus. Lumbi in simia sunt longiores, septemque vertebris constant. Quod ad scapulas & clauiculas attinet; simia homini maximè est similis, vt docet Galenus 13. de vsu partium. Pectus homini est latissimum & costę amplissimae. Hę 24. tantum in homine, in simia viginti sex numerantur: hę in simia spatijs vertebrarum intermedijs inseruntur, in homine magis corporibus vertebrarum attexuntur. Iam vero ossis sacri & coxigis non eadem est structura; in simia enim os sacrum duabus tantum constat vertebris, coxigis os longissimum est & perforatum. Ilium ossa deficiunt in simia eo in loco, in quo solent esse pubis oßa, vt nulla videantur esse pubis ossa; in artubus vero maxima quidem est similitudo, sed quid habeant dissimile, docet Gal. 2. & 3. de vsu partium. Si ergo quid habeant simile, quid item dissimile hominis & simiarum ossa, expressit Galenus, cur simiarum tantum sceleton descripsisse exclamant isti calumniatores? Hoc tantum voluit Galenus, si ad manum nobis non adsint humana corpora, simigossa humanis multum similia esse substituenda. Hosted b Quàm malè accusetur Galenus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
