Latin
QVAESTIO
André Du Laurens, Historia anatomica 572-2
Unproofread scanNot analysed yet
mus. Rationes autem in contrarium allatae &Aristotelis auctoritates de perfecta visione intelligi debent. Obscurior altera exsurgit quaestio, an quod intra oculum est, cum in aëre externo videatur esse, per propriam speciem, an per alienam conspiciatur. Dico per alienam videri, neque enim vapor contentus inter corneam &crystalloidem videtur sub specie vaporis, sed sub aliena specie in aëre contenta: haec tamen aliena species, dum recipitur in oculo, sequitur naturam, colorem, magnitudinem &figuram vaporis in oculo existentis. Sic si internus vapor coeruleus sit, aut flauus, flauam &coeruleam speciem externi obiecti, vt parietis aut libri crystallino repraesentat: si diffusus &paruus sit vapor, apparent velut volantes muscae: si in longum protensus, pili. Quod si per propriam speciem cerneretur quod intra oculum est, vuea interior variè colorata videretur. Vnicus superest eximendus scrupulus, cur quod intra oculum est, externum apparet? Dico crystallinum humorem externae assuetum visioni, quaecunque intus sunt extra iudicare. An visionis organum igneum sit, vel aqueum.