Latin
QVAESTIO III
André Du Laurens, Historia anatomica 573
Unproofread scanNot analysed yet
Praestat igitur cum Aristotele &veritate ipsa, simpliciter affirmare visionis organum aqueum esse. Quae autem pro Platonicis afferri solent, nullius planè momenti sunt. Lucent oculi &saepe emicat ab illis splendor, non ratione ignis, sed ob pelluciditatem, planitiem &laeuitatem crystallini ac tunicarum: quaecunque enim laeuia sunt &tersa, micant eadem in tenebris, ut cornu. Accedit quod externum lumen receptum a crystallino non statim euanescit. Mobiles sunt oculi, &propterea faciles à Poëta dicti, non ab igne, sed tum ab humido copiosißimo &lubrico, tum à spiritibus, tum à musculis sex validissimis, quibus facile est perexiguum membrum mouere. Spiritales dicuntur oculi ratione actionis; agunt enim in instanti; quia species recipiunt incorporeas &imma teriales per totum aërem productas, &pupillae perpetuò obuersantes. Non rigent oculi, non quia ignei, sed vt docet Aristoteles in Problematis, quia adipe copioso circumfusi, qui licèt efficientem causam agnoscat caloris imbecillitatem, auget tamen calorem reflexione, &suo lentore aëris percutientis ingressum prohibet. Accedit spirituum animalium copia &perpetuus oculorum motus. Cur oculi variè sint colorati.