# Historia anatomica 573-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573-2

QVAESTIO IIII. CRIBIT Aristoteles 2. De anima, αἰσθητήριον omne ἅποιον, id est, omnis qualitatis expers esse debere, ne eiusdem qualitatis omnia sentiantur. Oculi visionis organa sunt, non debent igitur esse colorati, alioqui eiusdem coloris omnia apparebunt. Sic ophthalmicis & hyposphagmate laborantibus rubra omnia apparent; ictericis, quorum oculi flaua bile suffusi sunt, flaua omnia videntur. Contra coloratos esse oculos, oculus ipse indicat; quorumdam enim glauci sunt, multorum nigri, aliorum coerulei, virides, &c. Dicamus ex Aristotelis doctrina coloris nomen aliàs latiùs, nonnunquam strictiùs vsurpari: fusa & ampla significatione colorata dicuntur om nia, quae sunt aspectabilia. Sic diaphana, licèt sint interminata, colorata sunt; aerem appellat Aristoteles libro De coloribus, album, ignem rubrum. Est pressior altera coloris acceptio, qua definitur color extremitas corporis pellucidi terminati. Prima significatione totus ocu lus coloratus est, omnes eius partes coloratae, quia aspectabiles: posteriore, sola coniunctiua & vuea verè sunt coloratae, adnata enim alba est, quea varicolor, nigra, caerulea, viridis, vt dissipatos spiritus recolligat, luminis externi splendorem refringat, & eo colore velut speculo, recreetur crystallinus humor Princeps autem visionis pars, quae visilium species recipit & à coloribus alteratur, colorata non est, sed lucida tantùm. At lumen & perspicuitas naturae sunt communes omni speciei visibili obiectorum perceptionem iuuantes. Obseruauit Aristoteles cap. I. libri 5. De generatione animalium, quod etiam repetit Plinius natur. historiae lib. II. cap. 37. in homine solo oculos numerosissimae esse varietatis, diuersique coloris, caeteris verò animantibus in sua specie perpetuò similis. Sic boum omnium nigri, ouium aquini, aliorum ruffi, excepto equo, cuius oculi interdum glauci, at homini versicolores. Colorum autem oculi quidam sunt extremi: quidam medij. Extremi apud Aristotelem, Galenum, Auicennam duo sunt, caesius & niger. Caesius aliquantulum est subalbus, & Aristoteles 5. De generat. animal. & Gal. cap. 27. Artis paruae, caesium colorem videntur nigro opponere. Caesium Graeci γλαυκὸν appellant, à noctua, quae γλαὺς, dicitur, cuius oculi cum albedine virentes fulgent. Sunt qui γλαυκὸν καὶ χαροπὸν confundant, cùm tamen inter se distinguantur: nam etsi vterque color ad viridem tendat, γλαυκὸς ad album magis accedit, χαροπὸς ad rufum. Aristoteles in oculorum physiognomia glaucum Cece Solitunt: Platonit, rationes. Cur lacent ocali. Cur mobiles. Cur spiritales dicti. Cur non rigent. Coloris acceptio duplex. Quomodo oculus coloratus dici debeat. Colorum oculi differentiae. Quid glaucus color. Quid χαροπὸς. Caussae varie tatis colorum Empedocles. Aristoteles. Exemplum. Auerrhoes. Galeni opinio. Auicennae opinio. Nos varietaris colorum caussas tres statuimus. Prima caussa ad humores referenda. In humoribus tria spectanda. Nigredinis casse. Obiectio. Responsio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
