# Historia anatomica 573

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/573

Praestat igitur cum Aristotele & veritate ipsa, simpliciter affirmare visionis organum aqueum esse. Quae autem pro Platonicis afferri solent, nullius planè momenti sunt. Lucent oculi & saepe emicat ab illis splendor, non ratione ignis, sed ob pelluciditatem, planitiem & laeuitatem crystallini ac tunicarum: quaecunque enim laeuia sunt & tersa, micant eadem in tenebris, ut cornu. Accedit quod externum lumen receptum a crystallino non statim euanescit. Mobiles sunt oculi, & propterea faciles à Poëta dicti, non ab igne, sed tum ab humido copiosißimo & lubrico, tum à spiritibus, tum à musculis sex validissimis, quibus facile est perexiguum membrum mouere. Spiritales dicuntur oculi ratione actionis; agunt enim in instanti; quia species recipiunt incorporeas & imma teriales per totum aërem productas, & pupillae perpetuò obuersantes. Non rigent oculi, non quia ignei, sed vt docet Aristoteles in Problematis, quia adipe copioso circumfusi, qui licèt efficientem causam agnoscat caloris imbecillitatem, auget tamen calorem reflexione, & suo lentore aëris percutientis ingressum prohibet. Accedit spirituum animalium copia & perpetuus oculorum motus. Cur oculi variè sint colorati.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
