# Historia anatomica 574.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 574.5 to 574.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/574.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/574.5

Glauci itaque & albi coloris in oculo ex parte crystallini humoris, caussae tres sunt, copia crystalloidis, puritas seu splendor eiusdem, & situs prominens. Ita enim glacialis proprio & vernaculo fulgore albugineum & totum oculum illustrat. Ex parte albuginei duae sunt glaucedinis caussae, splendor & paucitas; paucus enim & purus humor aqueus, glacialis fulgorem minus impedit. Nigredinis contrariae sunt caussae: ex parte quidem crystallini paucitas, impuritas & profundior situs: ex parte aquei, impuritas & copia. Sed nobis fortasse aduersari videbitur, quod scripsit Aristoteles Probl. 14. sect. 14. Aethiopes nigros habere oculos, septentrionales albos: at in illis minor est aquei humoris copia, ob aeris ambientis calorem omnia siccantem, in his maior. Respondeo, Aethiopum nigros esse oculos, ob paucitatem spirituum visilium, resoluuntur enim & dissipantur à calido, quo spirituum lumine deficiente obumbratus apparet oculus. Aquilonares verò spiritibus multis abundant. Intermedij colores à caussis intermediis pendent. Secunda varietatis colorum in oculo caussa ad tunicam p ἀγοειδῆ, id est, vueam, referri potest. Haec enim sola quia variè est colorata, variegatum oculum profert. Sic in oculi circulo, iridem vocant, diuersi apparent colores, quia ea parte variè colorata est vuea. Postremò ad varietatem colorum conferre aliquid visiles spiritus existimamus: tentes enim puri, splendidi, copiosissimi, glaucedinis: crassi, impuri, caliginosi, pauci, nigredinis caussae esse possunt. Esse autem in oculis spiritus haec indicant, quòd viuente animali oculus vehementer tensus, nec vlla eius pars laxa corrugataque cernitur, & eorum altero clauso alterius pupilla momento dilatatur, copiosiore scilicet spiritu per reticularem in vueam illapso, quod denique oculi interdum languidi & obscuri appareant, interdum alacres & splendidi. De musculis oculorum & eorum motu.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
