Latin
QVAESTIO V
André Du Laurens, Historia anatomica 575
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO V. CVLI cùm sint velut speculatores interdiu noctuque nobis excubantes, in omnem partem moueri debuerunt, vt aspectum quocunque vellent facilè conuerterent Motioni huic inseruiunt neruus secundae con iugationis &musculi sex; quorum primus attollit, secundus deprimit. tertius adducit, quartus abducit, &duo circumagunt. Omnibus verò simul operantibus &villos intendentibus sistitur ac firmatur oculus: non autem (vt voluit Galenus, eumque sequuti Anatomici ferè omnes) à septimo musculo neruum opticum ambiente firmatur, quia in quadrupedibus tantùm, quae prona terram spectant, reperitur hic musculus, ne oculus exorbitet; in homine nunquam. Motum hunc, quo firmatur oculus, tonicum vocant Medici; qui duplex est, alter κατὰ φύσιν, dum aequaliter musculorum omnium fibrae intenduntur, vt videantur etiam in quiete agere musculi: alter παρὰ φύσιν, dum fixi omnino manent &immobiles oculi inuitis nobis: πῆξιν vocat Hippoc. &κινησίων ο στάσιν libro De victus ratione in acutis. Contingit autem constantia haec resoluta, imbecilla &extincta facultate musculorum, qui oculos mouent, aut quia hi aequaliter in sua capita contenduntur, σωσιν ἰσόῤῥοπον vocant, quae affectio contraria est ἵππῳ, in qua instabiles &incontinentes oculi perpetuò mouentur &vacillant, quasi contremiscerent. Hos oculos ἐναιωρουμένους videtur appellasse Hippocrates: ἀστηρίκτους καὶ κινουμένους διαπαντὸς. Sex ergo tantùm sunt oculorum musculi, non septem: ex quibus quatuor motibus rectis praefixi sunt, duo obliquè circumagunt. Ita conciliari poterunt dissentientes Galeni loci nam 10. De vsu partium, quatuor tantùm vult esse oculorum motus: quarto autem De locis affectis, sex oculorum motus statuit. De horum musculorum exortu non conuenit inter Anatomicos. Sunt qui ab interiore meninge eamque dura musculos omnes enasci putent. Nos quatuor rectos cum obliquo trochleatore ab interiore orbita, quam sphoenoides portiuncula constituit, prodire volumus, experientia &αὐτοψa ipsa edocti. A membrana autem nec debuerunt, nec potuerunt enasci: non debuerunt, quia membrana exquisitissimi sensus neruum opticum circumdat: itaque musculi in motibus suis neruum comprimerent &visioni obessent. Non potuerunt, quia firmae non adhaererent basi. De motu oculorum soluuntur problemata duo, eaque obscurissima.