# Historia anatomica 576.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 576.1 to 576.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/576.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/576.1

Problema 2. cur alterius tantùm oculi affectus magis irritat. Solutis. bris De vsu partium, ideò coire opticos putat, ne vnum visile duplex appareat. Probabilia quidem haec sunt, sed nobis non faciunt satis. Nam opticorum coitus nihil ad oculi motum: videt tantum opticus, & visiles ad crystalloidem defert spiritus, nec in oculi musculos inseritur. Sola est secunda coniugatio quae oculos mouet. In oppilatione nerui optici & eo affectu quem guttam serenam vocant Arabes, perit omnino videndi actio, illaeso tamen oculorum motus nihil ergo ad oculorum motum opticorum coitus prodest. Obseruarunt quidam plerisque hominibus toto vitae tempore de visu nunquam conquestis, ita conformatos fuisse opticos, vt omnino disiuncti nunquam colerint. Absurdum est itaque existimare eodem motu moueri oculos; quia idem & vnicum est motus principium in coitu opticorum, cùm nec coitus ille, nec opticus quicquam ad motum conferat, sed ad sensum tantùm. Nos huius motus causam duplicem agnoscimus finalem & instrumentariam. Finalis causa est sensus perfectio. Est autem sensus perfectio haec, vt tale obiectum appareat quale est: at si diuersis motibus mouerentur oculi, ita vt alter sursum, alter deorsum ferri posset, sine dubio obiectum omne, quod vnicum & simplex natura sua est, duplex perpetuò appareret. Itaque falleretur sensus omnium nobilissimus, & imperfecta esset videndi actio. Hoc si non credas, ita experiare. Si digito alterutrum oculum attollas aut deprimas, videbis obiecta omnia geminari, eorumque alterum elatius, alterum depressius intuebere, quia oculorum alter sursum, alter deorsum mouetur. Quod si alterutrum praecludas, euanescet gemina obiectorum apparitio, quantumuis oculum digito premas; quod si oculum dextrorsum vel sinistrorsum moueas, non apparebit obiectum duplex, quia in eadem sunt linea pupillae. Cur autem contingat ex diuerso oculorum motu geminari obiecta, inquisitione dignum est. Scribit Galenus cap. 13. lib. 10. De vsu partium, visoriorum conorum axes in vno eodemque plano locari debere ne quod vnum est, duplex appareat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
