Latin
576.5 to 576.8
André Du Laurens, Historia anatomica 576.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
At si oculorum alter deorsum moueatur, non erunt in eodem plano atque in eadem superficie oculorum pupillae: apparebit itaque obiectum duplex. Tunc enim quia non aequè radius vnius rem attingit, vt nec radius alterius, sensus quod bis percipit, tanquam duo se percipere censet. Quod accidit etiam in tactu: nam si digitus vnus alteri ita implicatus superponatur, vt lapillum cum eo tangat, quod vnicum est, tactus duo esse iudicat. In paralysi &conuulsione musculorum oculi, saepe contingit geminata obuersari obiecta, quia oculi ab vna secedunt superficie. Relaxatis item vel conuulsis opticis pupilla aequabilitatem non sustinet, vnde fit vt dupla omnia appareant, sic ebriis interdum duplex apparet obiectum. Strabonibus geminata videntur omnia, quia pupillarum altera vel surrigitur altiùs, vel deprimitur. Quod si in eodem sint plano oculi licet duo sint, vnicum tamen eis obuersabitur visile, quia eodem tempore species, &eadem magnitudo ab vtroque oculo capiuntur, &sensui communi vnà offeruntur, qui non nisi praesentia sensilia discernit. Concludamus ergo ratione primùm finis (qui vt saepe ex Aristotele inculcauimus, prima &praecipua caussa est in operibus Naturae) factum esse, vt ocu li duo simul &semel moueantur, ad visus quippe perfectionem. Ad finalem causam, quàm siue vsum, siue necessitatem voces, nihil interest, natura instrumenta solet adaptare. Itaque neruos secundae coniugationis, qui motus imperium &animalem spiritum in musculos deferunt, ideoque latores dicuntur, ita construxit, vt in exortu continui sint, vnicum funem constituentes, vnde fit vt dexter moueri non possit, quin alter illius motum sequatur. Est autem haec obseruatio noua &pulcherrima. Alterum problema ex Cassio venamur, cur alterius tantùm oculi affectus magis irritat? An, quia quum alter oculorum sanus secundum naturam se habeat, ideoque variis agitetur motibus, cum eo simul mouetur aeger: hinc fit, vt aegrum oculum concors motus exasperet: affectum siquidem membrum ex vsu est imprimis quiescere. Sin vterque simul laboret, tolerabilius fit malum, simul enim quietem agunt ambo: itaque è quiete velocior succedit sanitatis adeptio. De oculorum humoribus, an sint partes animatae. QVAEST. VII. VMORES oculi tres sunt, crystallinus, albugineus &vitreus. Crystallinum princeps esse visionis organum docet Galenus 2. Methodi, lib. De instrum odoratus, 8. &Io.