# Historia anatomica 577.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 577.1 to 577.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/577.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/577.1

De vsu partium, primo De caussis symptom & haec inter caetera testantur, quòd omnium sit maximè pellucidus, in medio oculi situs, quòd solus spectra & imagines visilium excipiat, solus à coloribus alteretur, & in eo vtriusque luminis interni & externi concursus fiat: propterea per suffusiones & opticorum obstructiones cum vtriusque luminis ad crystallinum appulsus prohibeatur, perit videndi actio, quasi lucerna interstincta. De crystallino humore tria quaeri possunt; primum, an sit pars; deinde, an similaris vel organica: postremò, an videndi actionem edat per suam temperiem, an per conformationem. Tartem esse corpo ris animatam & viuentem, auctoritate & rationibus demonstrari potest. Galenus cap lib. 1. Method. crystallinum inter partes numerat, vt etiam primo De symptomatum caussis. Id suadet ratio, videndi enim actionem edit primariò, actiones autem partium sunt, nutritur & viuit, & cum caeteris partibus in vtero generatur, circumscriptionem habet propriam; denique corpus est toti cohaerens, communi vita coniunctum, ad illius functionem vsumve comparatum. Vtrum autem similaris sit pars, vel organica disceptatur. Similarem non esse contendunt quidam; quia nec os est nec cartilago, nec vinculum, nec membrana, nec vlla ex iis decem, quas lib. De inaequali intemp. De elementis, & De tem. describit Galenus. Contrà similaris esse demonstratur cap. 6. libri 1. Meth. Similares, inquit, partes dicuntur, quae in similes sibi partes secantur, vt in oculo crystallinus & vitreus; & alibi in quolibet organo perfecto, partem vult esse similarem, quae princeps sit actionis caussa, vt in oculo glacialis. Organicam verò partem esse indicat situs in medio humorum, figura lenticularis & magnitudo, quae tria de essentia sunt organi. Dico similare & organicum non opponi; nihil itaque interest crystallinum & similarem & organicam partem dicere: similaris est ratione substantiae & temperamenti, quia totus aqueus, pellucidus & sibi similis; organicus ratione figurae. Vnde affectum crystallini à Galeno I. De sympt. caußis, alij statuuntur similares, vt intemperies sicca, quae glaucoma, & humida, quae νυκταλωπιαν facit: alij organici, dimotio à situ sursum, deorsum, ad latera, intus, extra, magnitudo, paruitas & solutio continui.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
