Latin
QVAESTIO VI
André Du Laurens, Historia anatomica 578-2
Unproofread scanNot analysed yet
miditate atque albedine relinquitur. Si vitreo alitur crystallinus, non erit vitreus humor pars animata, quia pars nulla alteram nutrit. Galenus tamen cap. 6. libr. 1. Meth. vitreum humorem in similarium catalogum recenset: &cap. 1. lib. 10. De vsu part. nutriri vult per διαπηδης ἐν à tunica illum ambiente. Si nutritur, ergo pars est. Nos vitreum humorem non minus quàm glacialem partem esse oculi animatam existimamus: circumscriptionem enim habet propriam, generatur in vtero ex purißima seminis portione, augetur cum caeteris partibus, alitur sanguine, &venulas accipit à ciliari interstitio, tunica tegitur propria, &semel effusus nunquam resarcitur. Qui vitreo crystallinum ali dicunt, impropriè loquuntur: praeparat quidem crystallino sanguinem, quem immutat, ne colore rubro &venulis inficeretur glacialis, quem omnis coloris expertem esse decebat, non tamen vitrei humoris substantia in glacialem vnquam facescit eique aßimilatur. Ita, inquit Galenus libello De oculis, se habet vitreus ad crystallinum, vt ventriculus ad hepar: at hepati cibum praeparat &subministrat ventriculus, tanquam famulus, ita &crystallino vitreus. Albugineum humorem putat Auicenna excrementum esse glacialis; propterea partem negat: adde, quòd fluitat vt sanguis, &circumscriptionem propriam non habet. Nos partem esse dicimus, quod easdem seruet perpetuò dotes figurae, puritatis, quantitatis: quòd vsum visioni praestet, est enim crystallini propugnaculum, &instar ocularium, simulachra ad crystallinum defert; propterea Aristoteli delator imaginum dicitur, quod si effluerit, resarciri vix potest, &visionem extinguit omnino: quae dotes excrementis non conueniunt. Quinetiam crystallini excrementum non esse id indicat, quòd inter hos duos humores intercedat tunica arachnoides. Aiunt fluitare &deerrare sanguinis instar, totique non cohaerere. Respondeo, extra oculum fluitare quidem, in oculo verò minime, neque enim locum mutat, sed certa sede perpetuò continetur. De opticorum exortu, coitu &insertione.