# Historia anatomica 578-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/578-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/578-3

QVAESTIO VIII. ERVVM opticum dignitate, vsu, neceßitate crystallino humori non cedere existimarunt quidam. In hoc visilium species & simulachra recipi voluit Auicenna. Nos cum Galeno crystallinum princeps visionis organum esse docuimus, opticum verò solius facultatis & luminis interni, spiritus quippe visilis delatorem esse. Vt autem optici historia omnibus innotescat, quatuor omnino de eo inquirenda; quis eius exortus, quae insertio, quomodo coëat, & an sit cauus. De exortu multiplex est opinio. Putat Auicenna ab anterioribus cerebri ventriculis oriri, alij à medio cerebro, quidam à cerebello. Nos obseruauimus ab inferiore & posteriore cerebri parte, prope spinalis medullae exortum, imò, vt iam notauimus, ex spinalis medullae portione quae calua tegitur, neruos oriri duos omnium amplissimos & mollissimos. Non potuerunt ab anterioribus ventriculis prodire; quia aderant ibi mammillares processus; nec à media cerebri basi; erat enim hic locus cerebro expurgando dicatus; nec denique à cerebello; quia visus neruum postulabat mollissimum: at cerebellum durius est nec ita candicat: ergo ab inferiore & posteriore cerebri parte oriuntur optici, vtrinque vnus, qui obliquè protensi & separati in medio ferè progressu coeunt. De coitu haec duo quaeri solent quomodo coeant, & cur. Modus coitus non omnibus fuit cognitus. Voluerunt veteres ferè omnes Medici opticos in eo contactu sese ad crucis modum intersecare (quae intersectio χρωσμὸς dicitur) & dextrum neruum ad sinistrum ferri oculum: sinistrum ad dextrum. Alij non sese intersecare volunt, sed obliquè tantum tangere. Nos paulò accuratiùs solertiusque coitus rationem inspectantes, misceri & confundi in medio vtriusque nerui medullam existimamus; si enim contigui tantùm essent nerui, non confusi permistique, non dilataretur momentò vnius oculi pupilla clauso altero. Coeunt Cur coeunt optici.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
