# Historia anatomica 58-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/58-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/58-3

QVAESTIO III. An ossa sentiant. ENSVM non esse de essentia partis, sed quid aduentitium (influit enim à cerebro per neruos, docuit Galenus mille in locis. Esse autem ossa omnino insensilia ita est clarum, vt confirmatione nulla egeat, nam & phlegmone afficiuntur, & suis membranis denudata vruntur, secantur, franguntur sine sensu: nec, vt iam demonstratum est, sentire debuerunt, quia totius corporis molem sustentant & variis agitantur motibus; alioqui esset animal in ειπαθείᾳ. Galeno 13. methodi, os capitis sensu caret. libro de instrumento odoratus: ossi narium tantum abest, vt odorandi, vt ne tangendi quidem sensus tributus sit. Sunt tamen quamplurimi, qui Hosted by non omnino insensilia esse contendunt. Proferam ego exercitationis gratia, & grauissimorum virorum authoritates, & rationes à veri specie non abhorrenies. Hippocrati lib. de fracturis, ossa quae cruri iunguntur dolent, & secundo de morbis, Quum caries in osse facta fuerit, dolor ex osse corripit. Galenus 4. de placitis, In ossibus (ait) nonnulli quandoque grauitatis sensum percipiunt, qui tamen admodum est obscurus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
