# Historia anatomica 580

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/580
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/580

CAPVT XII. QVEMADMODVM aspectus ad vitae dulcedinem & commoda magis est necessarius; ita auditus ad excipiendam artem, sapientiam & scientiam est accommodatior: vnde à Philosopho disciplinae sensus dicitur. Ille ad inuentionem, hic ad communicationem aptior est. Hoc sensu vix credi potest quàm mirè animus commoueatur; ideò Theophrasto ἀκουστικὴ αἱσθησις παθητικωτάτη dicitur, & Herodotus ἐν τοῖς ὥσιν τὸν θυμὸν οἰκεῖν, id est, in auribus iracundiam inhabitare voluit. Visionis organum variis coagmentatum particulis, musculis, tunicis, humoribus, neruis, arteriis, venis, omnem superat naturae admirationem: auditus αἰσθητήριον labyrinthis, cochlea, fenestellis, tympano, aquae ductibus & ossiculis tribus miro artificio concinnatum, omnibus stuporem parit. Auditus organa, Graecis τες, ὠτα καὶ οὐατα, à voce accipienda, α κοαὶ, Polluci dicuntur, Latinis aures, quòd voces hauriant. Hae, quia sonum recipere debent, qui natura sua in sublime fertur, in altis corporum partibus sunt collocatae, & sitae ad latus vtrumque in eadem linea cum oculis. Patulae semper sunt aures, quia dormientibus etiam praesidio sunt, vt sono experrecti, sese tueantur. Geminae autem factae sunt ob sensus necessitatem. Auris apud Hippocratem alia est externa, alia interna. Externae aures propriè auriculae appellantur, de quibus exstat illud in Prognostico, ὠτα ψυχρὰ, καὶ διαφανεα, καὶ συνεσταλμένα, ὀλέθριον, id est, aures frigidae, pellucidae, & inuersae mortiferae. Harum substantia mediam inter ossa & carnes naturam obtinuit, cartilagineam quippe & pauco sanguine irrigatam: si enim auriculę fuissent osseae, leui de causa frangerentur & dormienti animali essent impedimento; si molles & carneae, non seruarent figuram fornicis vel conchae, aërisque ingressum prohiberent, facilè enim concidit caro, contunditur, nec sonum repellit. Quia ergo sunt cartilagineae, & occursantium eludunt imperum, & cauum satis amplum efformant quod aëris sonum excipit. Auricularum magnitudo non eadem omnibus animalibus, sed homini perexiguae sunt, tum ad ornatum, tum quia pileo tegendum erat caput. Neque verò omnibus animalibus insunt auriculae; nam iis quae penna, cortice, aut squamma teguntur, quia corium habent durum, vt & auibus, meatus auditorius patet. Habent auriculae semicircularem penè figuram & interna regione antri in modum excauatam. Non sunt ad ornatum tantùm, vt existimarunt quidam, constructae auriculae, sed vt irruentis aeris sonum excipiant; & si fortè audiendi meatum pręterfugerit aer, à posteriore parte repulsus, antrorsum versus cauitatem ingrediatur. Sic Hadrianus Imperator, vt acutiùs audiret manus cauas auribus obtendebat. Narrat Galenus consulem Arianum, quòd minus liquido auditu vteretur, caua manu admota auribus, audiisse meliùs: & quibus ex vulnere aut alia quauis de caussa praecisae sunt aures, ij sonos & articulatas voces fluitantis aquę aut resonantis cicadae in modum exaudiunt. Harum auricularum partes variae sunt. Superior πτερύγωμα, id est, ala vocatur, seu pinna; extremus eius ambitus ab anteriori in interioDiinteriorem retrusus κυβοειδὴς, & κυρτοειδὴς, gibbosus & cubiformis dicitur. midius orbis vel semicirculus sub hoc ambitu rotundus & in mucronem exurgens ξυστὴρ vocatur. Concauum interius totum κόγχη καὶ κογχίον, conchu- Conchia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
