# Historia anatomica 581.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 581.1 to 581.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/581.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/581.1

sa dicitur: cauitas verò iuxta meatum auditorium, in qua velut in alueo sordes Aluearium. colliguntur, κυψέλη, aluearium; sordes autem, Aegineta ρ ὑπους ἐν τοῖς ὡσὶ, sordiculas in auribus vocat, quorum vsum Cicero secundo De natura Deorum, Sordes aurium. agnoscit, vt si quae minima bestiola conetur irrumpere, in sordibus his tanquam Lobus aurium in visco inhaerescat. Inferior pars pinguior & carnosa ab ala pendens λοβὸς vocur ita dictus. catur, lobus, aut, vt volunt quidam, ἀπὸ τοῦ λαμβάνειν, quòd eam partem ap prehendamus cùm quempiam admonemus; & haec forte ratio est, cur auris memorię sit consecrata, vel cum Meletio παρὰ τὸ λωβεῖν, quasi deturpare vel abscindere diceres; pars haec in verecundia rubere solet. Partes habet inferiorem & superiorem; inferior προλόβιον; superior ἀντιλόβιον dicitur. Tota autem auricularum circumductio ἕλιξ vocatur, quo nomine notatur implicatio, & opposita pars ἀνθέλιξ. Aures vni homini ferè semper immobiAures in quibusdam les sunt: si quando tamen eas moueri contingat, vt in quibusdam obseruaui, e mouentur. xiguorum musculorum operâ id fieri existimandum. Primus anteriori parte Aurium situs à fine extremo & superiore musculi frontis ortus, in eam auriculae partem musculi. desinit, quae ἀντιλόβιον dicitur. Trahit auriculam ad superiora & anteriora. Alter ab occipitio oritur angusto principio; & latior euadens, posteriori auriculae inseritur, eamque ad posteriora trahit. Tertius portiuncula est latissimi & cutanei illius musculi qui ad aures vsque excurrit. De aure interna, quae verum auditus est organum. CAPVT XIII. TVRIS interna verum auditus organum, in osse petroso situm Auris internae situs. habet, inter eos processus, qui mammae ritu protuberant, μασοει δέους vocant, & eam apophysem, quae ossis iugalis portionem constituit. Aurem hanc internam quatuor constituunt meatus, Primus auris qui ordine describendi sunt. Primus statim foris obuius, semmeatus. perque patens, πόρος ἀκουστικὸς, id est, meatus auditorius dicitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
