# Historia anatomica 581.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 581.5 to 581.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/581.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/581.5

Tortuosus est, obliquus, rotundus, angustus: tortuosus quidem, ne aër externus confertim & derepentè irruens membranam laedat; obliquus, vt vehemens sonus obliquo eo ductu frangatur, & vt percussus aer colligatur: rotundus, vt plus aëris contineat: angustus, vt corpusculorum & bestiolarum, quae ingentes cruciatus afferre solent, ingressus prohibeatur. Meatus hic non oblique deorsum, sed obliquè sursum fertur, vt si quid extraneum ingressum sit, faciliùs elabatur. In huius cauitatis extremo septum adest, primam cauitatem à secunda discerniculi vice discriminans. Septum hoc osseum non est, quia externi aëris ad internum prohiberetur appulsus, nec vtriusque concursus fieret: non carneum, quia nimis rarum foret, sed membranosum. Membranam hanc tympanum voTympanum. cant, quòd tympani modo tendatur. Tenuis est, densa, sicca, pellucida & exquisitissimi sensus. Tenuis quidem, vt sonum & externum aërem admittat facilè; densa, vt externis obsistat iniuriis; sicca, vt meliùs personet. Eam primus Descriptio omnium descripsit eleganter Hippocrates libello περὶ ἀρχῶν: Τὸ δερμα το tympani ex Hippocrate. πρὸς τῇ ἀκο πρὸς τῷ ὀστέῳ τῷ σκληρῷ λεπτὸν σσιν, ὥσπερ ἄρα χνιον ξηρότατον τοῦ ἄλλου δέρματος τεκμήρια δὲ πολλὰ, ὅτι ξηρότατον ἥχει μάλιστα. hoc Dddd Situs tympani. Ortus. Caussa surditatis rara. Secundus auris meatus. Aër vernaculus. Partes in hoc meatu contentae. Tria oßicula. Articulatio oßiculorum. Chorda tympano obtensa. Musculi exigui. Oßiculorum aurium vsus est, pellicula in ore iuxta os durum tenuis est, velut aranearum tela, & omnium pellicularum siccißima. Quod autem id quod siccißimum est maximè resonet, multa signa sunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
