# Historia anatomica 582.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 582.5 to 582.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/582.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/582.5

Errant autem qui ossicula ita moueri putant, vt inuicem percussa strepitum edant: nam internus ille sonus externum confunderet, & qui in magnis articulationibus vehementes eduntur motus, sine strepitu fiunt. Est ergo horum ossiculorum vsus, vt species soni excipiatur, permeet ad interiora & excrementis aurium pateat via. Stapes enim superiorem fenestram claudens, ab incude mouetur, incus à malleo, malleus à membrana aëris externi appulsu percussa. Haec igitur pulsationis sunt organa, ossicula tria, chorda & musculi. Impulsus ab externo aëre & alteratus aër vernaculus ad neruum ἀκουστικὸν imagines soni traiicere debet. Huic delationi foramina duo exigua, quasi fenestellę, dicata sunt; superior fenestella oualis dicitur, inferior nomine caret: inter vtramque tuberculum apparet. Tan dem ad aëris vernaculi expurgationem canaliculum construxit natura, qui ad palatum fertur: ductus hic cartilagineus est & quandam habet pelliculam valuulae instar, vt ab ore in os recrementis expurgandis pateat aditus, non au tem recurrat in aurem eadem illuuies. Alium huius canaliculi vsum agnoscunt quidam, vt insitus & congenitus aër noui per os inspirati appulsu recreetur, tum vt aëri externo violentius irruenti, vt in bombardarum strepitu, pateat per hanc viam aditus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
