# Historia anatomica 583

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/583

Hae sunt cauitatis secundae omnes particulae; quae, vt demonstrentur, artificiosam manum expostulant. Tertia sequitur cauitas, quam labyrinthum vocant, quòd multis quasi cuniculis & conclauibus furtim agatur. Horum anfractuum hunc vsum agnoscimus, vt sonus per angusta transiens loca acutior fiat, nec dissipetur. Postrema cauitas Fallopio cochlea dicitur, quòd testae cochleę similis sit; sunt qui foramen caecum vocitent. Tandem neruus apparet ἀκουστικὸς, auditorius, à quinta coniugatione exortus, qui sonorum omnium imagines ad sensum communem, tanquam indicem & censorem, vehit. haec aurium externarum & internarum breuis esto descriptio. Sub auribus, pone aures conspicuae sunt glandulae, parotides dictae, in quas inebriatum cerebrum plerumque sese exonerat. Vnde vulgus cerebri emunctoria vocat, & earum glandularum tumores, Hippocrati parotides appellantur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
