# Historia anatomica 586

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/586

HISTORIA ANATOMICA. De organo odoratus. CAP. XIIII. VEMADMODVM speculatores sublimia ascendentes plura visilium spectra acutiùs intuentur: &, vt voces ac soni ex alto melius quàm ex humili loco exaudiuntur; ita olfactus ascendentem vaporem, qui naturâ igneus est, commodius excipit, quàm descendentem. Vt ergo aspectus & auditus organa, oculi quippe & aures editissimum occuparunt locum: ita odoratus organum in eadem capitis regia tanquam arce, est collocatum. Organum hoc Graecis pis dicitur; fortasse quod per ipsum effluant sordes: Aristoteli μυκτὴρ, ab aliis μυξωτὴρ, à mucore, Polluci p ὤθων, Latini nasum appellant. In est naso venustas, & quid Regium, quasi peculiaris quaedam imperandi dexteritas in eo eniteat. Aegyptij in suis hieroglyphicis sagaces homines notabant naso, & Festus sagaces nasutos vocat; ideò & obesae naris & emunctę quosdam dicimus, dum altero stupiditatem, altero ingenij perspicaciam significamus. Nasus soli homini altior ad decorem, neque alij animalium eminet. Huius non vnicus apud Medicos est vsus, sed varius & multiplex. Primùm enim per nasum odorum omnium species ad cerebrum feruntur: quod ita libello περὶ ἀρχῶν expressit Hippocrates: ὀσφραίνεται δὲ ὁ ἐγκέφαλος ὑγρὸς ἐὼν τῶν ξηρων αὐτὸς ἕλκων τὴν ὁδμὴν ξὲν τῷ ἀ ἔρι διὰ τῶν βρογχίων ξηρῶν ἔόντων: hoc est, olfacit cerebrum humidum existens aridorum odorem vnà cum aere per corpuscula cartilaginosa ipsum trahens. Praeterea per nasum ducitur aer, tum ad pulmonem, tum ad cerebrum, ad spiritus animalis generationem. Tertiò per nares mucosa cerebri eluuies expurgatur. Mitto quod formationi vocis inseruiunt, & ad faciei ornatum atque decorem. Ob necessarios hos vsus licè vnicus sit nasus in medio faciei situs, geminae tamen creatae sunt nares, vt altera occlusa, altera pateat. Nasi historiam ita partiri placet, vt quemadmodum auris alia est externa, alia interna, ita nasus alius externus, alius internus statuatur. Externus in facie situs & protuberans, nulli non conspicuus, ab oculorum internis angulis acuto mucrone incipiens, ad labiorum ferè principium definit. Constat nasus variis particulis, ossibus, cartilaginibus, musculis, venis, arteriis, neruis, membrana & cute. Ossa tria sunt; vnum vtrinque, quae tertium ab ethmoide exortum quasi interiectus paries disterminat. Ossa haec ad medium vsque nasi tantùm feruntur, reliquum totum est cartilagineum: non enim totum nasum decuit esse osseum, ne ictu vel casu facilè frangeretur: sed basim osseam esse oportuit ad efformandam cauitatem; extrema verò cartilaginea, vt & commodiùs emungi possent nares, & faciliùs inspirantibus ac exspirantibus dilatari, & ad arcendos odores foedos celeriùs occludi; denique vt externos impetus quassantes contundentesque tutiùs effugere possent. Ossis acuminata pars ῥάχις, spina vocatur, tota verò pars, dorsum & summum nasi dicitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
