# Historia anatomica 588-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/588-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/588-2

non est princeps organum Valuula Aristotelis nulla est. Rationes. auditorius. Alteratus in illis anfractibus aer cum odoris specie in processus mammillares fertur, qui nerui sunt mollissimi à cerebro prodeuntes membranis dura & tenui vt reliqui nerui non velati. Processus hi, quia peculiarem habent naturam, figuram & compositionem; ossa autem, cartilagines & membranae vbique similia sunt, praecipua odoratus organa esse creduntur. Accedit quòd nulla in naso est pars quae tam facilè ab odoribus alterari queat: tubercula autem hęc quia spiritu plena & vaporosa facilè odorum species recipiunt, & quia neruorum naturam redolent, perceptam qualitatem internoscunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
