# Historia anatomica 589.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 589.1 to 589.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/589.1

Neque etiam naturalis erit hic motus, vt valuularum cordis, quia perpetuus est cordis motus, & sponte sua non nostra perficitur. Violentum si existimes ab aere quippe inspirato impelli, audi repugnantem tuae opinioni Galenicam obseruationem. Si fistula in nares immissa cohibito spiritu copiosissimum aut aerem aut liquorem impellas, cur non aperietur operObseruat: o culum, si aliquod sit? cur non odorum in naribus fiet perceptio? Obtrudet fortasse PeripatetiGaleni pulcus quidam, & eadem in nos iacula retorquebit: si processus mammillares praecipua sunt cherrima. Obiectio. odoratus organa, cur vi & impetu per fistulam pulsus odoratus aer non percipitur? Responsolutio. det Galenus aerem per fistulam impulsum, si spiritum cohibeamus, ad cereorum nunquam Cur non sentitur odor, nisi pertingere, quia aere omnia iam sunt plena contracto per exspirationem cerebro: at dum innspirato aere. sita vi dilatatur cerebrum, amplificantur spatia omnia, tuncque ad vacui fugam aere inspirato implentur. Nunquam ergo ad cerebri processus & eius ventriculos fertur aer, nisi inspiratione; quia nisi dilatentur organa, quomodo aer eos poros subibit, qui iam aere sunt pleni? Si aer non nisi inspiratione ad processus mammillares ferri potest, ergo nec odoris species. Vt enim soni character & qualitas non nisi per interiectum aerem ad auditus organum traiicitur: ita nec odoris qualitas ad odoratus organum. Abeat ergo cum suo commento Ari Quodnam vestoteles. Volumus cum Galeno & Medicis omnibus princeps odoratus organum intra calrum sit organum odoratis. uariam esse collocatum, & portionem esse cerebri, processus quippe & tubercula duo mamProcesseis manmarum papillis simillima, quae summo narium ossi obiecta insident. Hoc admirandus Hip millares. pocrates libello περὶ ἀρχῶν sic prodidit: Olfacit cerebrum aridorum odorem vnà Auctoritates cum aere; per corpuscula cartilaginosa ipsum trahens. Hoc Galenus libello De odoratus organo, 8. De vsu partium, & I. De symptomatum caussis, testatur. Hoc denique rationes hae suadent. Ea pars princeps aestimanda est, quae peculiarem habet substan- Rationes. Ratio I. tiam, figuram & compositionem, Galeno auctore 6. De placitis Hipp. & Plat. sed inter omnes nasi partes processus hi peculiarem habent naturam, figuram & compositionem, quam alibi nusquam reperias; ossa autem cartilagines & membranae vbique sunt similes: ergo his processibus princeps actionis caussa adscribi debet. Accedit quòd nulla in naso pars Secunda.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
