# Historia anatomica 596

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI VNDECIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/596

Figura maτινις. Manus strisctura. Manus primaria pars musculus est. Neruus pars sine qua non Ossa & vnques perfectiorem reddunt actionem manus. Actionem manus conseruantes partes. De vsus, figura & structura extremae manus. CAP. IIII. ANVS verum officium est apprehendere, eiusque propria ractio est apprehensio; vnde ὄργανον ἀντιληπτικὸν dicitur, vt pes ὄργανον μεταβατικὸν: ergo primarius erit hic manuum vsus vt apprehendat. Alter vsus est vt sit tactus aestimatrix & iudex. Licèt enim per totum corpus & externum & internum diffusus sit tactus, quia fundamentum est animalitatis; exquisitius tamen qualitates quae tactum feriunt primarias & secundarias extrema manu sentimus quàm caeteris partibus, modò callo vti fossoribus non sit obducta; ideò & polita est & depilis ea parte cutis. Est & manus ad dolores leuandos, ad iniurias propulsandas & ad anticarum partium tutelam accommodatissimum organum: propterea ad hos vsus omnesque functiones obeundas, & figuram qualem cernimus obtinuit, & structuram mirabilem. Figuram quidem oblongam eamque in plures partes diuisam habuit, vt figuras omnes sphaericam, rectam, cauam complecteretur, quandoquidem omnes ex tribus constituuntur lineis curua, caua & recta. Sed & figura haec & maxima corpora, & minima corpuscula ęqualiter apprehendit: minima enim summis duobus digitis indice & magno comprehendit; paulò maiora iisdem quidem digitis, sed non extremis; quae maiora, tribus digitis, magno, indice & medio; quae adhuc maiora, quatuor; deinceps & quinque, posthaec tota manu. Quòd si vnica parte eaque sibi continua constaret manus, aequalem tantùm cuiusque admoti corporis magnitudinem apprehenderet. Neque verò satis erat diuisam esse in digitos manum, debuerunt iidem digiti diuerso ordine, non in vna eademque recta linea locari, & quatuor digitis opponendus fuit vnicus, qui parua omnino flexione curuatus cum singulis quatuor oppositis actionem seruaret. Haec figurae totius ratio est. Structuram autem si attentiùs contempleris, singulare naturae artificium miraberis: ea porrò eiusmodi est. Quia manus nobilissimum erat & perfectissimum organum, variis eam coagmentauit particulis Deus, quas omnes facilioris doctrinae gratiâ ad quatuor genera reuocare placet. Primum earum est quae actionem primò & per se edunt; alterum earum sine quibus actio non fit: tertium earum quae perfectiorem actionem edunt: postremum earum quae actionem conseruant. Princeps & primaria manus pars musculus est, quia non fit sine motu apprehensio; musculus autem voluntarij motus immediatum est organum. Pars sine qua non fit apprehensio neruus est: non enim mouet musculus sine imperio, imperium defert neruus cum spiritu tenuissimo, ideoque lator dicitur. Quae perfectiorem edunt actionem sunt ossa & vngues: ossa enim robur & stabilitatem praestant, sine quibus flecti quidem & extendi possent digiti, sed ob mollitiem semper essent tremuli, nec quicquam arctarent continerentque. Vngues etiam apprehensionem iuuant. Quę actionem conseruant particulae sunt venae, arteriae, cutis adepsque. Venę enim manum sanguine irrigant; arteriae vitali eam perfundunt spiritu; cutis adepsque omnium ξένδεσιν καὶ ξυνταξιν, id est, colligationem exhibent. Similarium omnium particularum quae manum constituunt ratio explicatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
