# Historia anatomica 598

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/598

Digiti quinque tantum, & cur. Pollex. ternam & externam. Interna quae manum cauam reddit dum exporrecta est, θέναρ Hippocrati dicitur, quòd per ipsam ictus infligantur, Latinis palma; dum curuata & concaua, κολύλη vola manus. Externa quę est auersa manus, ὀπισθέναρ, κταὶς, προκάρπιον & δῶρον dicitur. In palma & vola manus multae obseruantur particulae. Nam eius initium aliquantulum extuberans ρίτα χειρὸς, radix manus vocatur; medium, μεταστηθιον quasi interstitium. Sunt & tubercula manus pulpam constituentia monticulos vocant Chiromantici) & lineę. Monticuli prominentiores sunt & carnosiores partes, θένωρα propriè dicuntur, ἀπὸ τοῦ θένειν, id est, à percutiendo. Monticulus pollici substratus, mons Martis; qui indici adhaeret, mons louis; qui medio, Saturni; qui annullari, Solis dicitur; qui minimo subiicitur, Veneri dicatus est: Thenar autem, id est, spatium quod pollicem indicemque intercedit, Mercurij montem, hypothenar montem Lunę vocant. Lineę verò seu incisurę, γραμμαὶ καὶ τόμαι in vola manus multę sunt, ex quorum aspectu Chiromantici mira pollicentur, & vitę longitudinem ac breuitatem, infortunia, natiuam inclinationem, euentus omnes praesagiunt. Quatuordecim describi solent, sed tres sunt praecipuae: prima pollicis ambitum circunscribens ωηφόρος, vitifera, linea vitae nuncupatur, ab aliis καρδιακὴ, χρονικὴ, temporalis. Secunda transuersim per mediam volam delata ad Lunae montem extenditur, ἡπατικὴ, iecoraria, ἀναγκαία, naturalis dicitur. Tertia ab hypothenare incipiens, ad indicis monticulum fertur, mensalis, thoralis & Veneris linea appellatur. Caeterùm manus prona πρυμνὴ χεὶρ, supina ὑπτία dicitur; dum verò clausa est, πυγμὴ pugnus vocatur; dum compressa & digitis complicatis, ita vt articuli, praecipuè medij digiti extent, condylus vocatur, vnde condylo ferire dicunt. Rursum obseruandum manus duas esse: adiutricem enim alteri alteram effecit natura. Dextra δεξια; sinistra, ἀριστερὰ, λαιὰ, σκαιὰ dicitur. Sunt qui vtraque manu commodè vtuntur, & hi ἀμφοτεροδέξιοι, ambidextri appellantur. Mulier apud Hippocratem sectione quinta Aphorismorum ambidextra non fit. De digitis manus. CAP. VII. OSTREMA superest manus pars quae digitos complectitur, δάκτυλοι dicuntur, quorum ordines velut in aciem dispositi φάλωγγες vocantur. Eorum pars vel interna est, vel externa. Internae partis articulationes, internodia σκυταλίδες, κόνδυλοι dicuntur: eorum autem partes extremae vbi pulpae teretes digitos terminant, p ἄγες κορυφαὶ, Latinis vuae, vertices, acini, cacumina. Externa pars protuberantias habet iuxta articulos, quae Graecis κόνδυλοι, nobis nodi dicuntur. Primi προκόνδυλοι; medij κόνδυλοι, postremi μετακόνδυλοι. Sunt autem in qualibet manu quinque digiti, nec plures aut pauciores, vt perfecta fieret apprehensio, esse debuerunt. Si enim pollicem demas, aliorum omnium vis & robur perit; si minimum tollas, vix ea quae circulo apprehendi debent amplexaberis. Fuerunt autem inaequales, vt figuras omnes & moles magnas paruasque comprehenderent. Primus, quòd robore caeteris aequipolleat pollex dicitur, Gręcis ἀντάχειρ, Hippocrati μέγας καὶ δικόνδυλος, quod duo tantùm habeat internodia. Habet hic digitus peculiares musculos flectentes, extendentes, adducentes, abducentes, quia habet in suis motibus aliquid peculiare. Secundus δεικτικὸς index & demonstrator ab vsu vocatur, quòd index.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
