Latin
60.5 to 60.8
André Du Laurens, Historia anatomica 60.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ridet Vesalius priorem Galeni vsum: non enim epiphyses medullae gratia constructas putat, quia maxilla inferior medullosa est &appendicem nullam habet; quin &oßis sacri lateribus &ischio oßi suae sunt epiphyses, vbi nullus sinus, nulla medulla, scapulae etiam nulla ferè ex parte medullosae, plures habent epiphyses, vt &vertebrarum corpora. Sed nescio quo rapiat eum contradicendi aestus: nunquam enim voluit Galenus epiphyses solius operculi gratia constructas; sciebat enim multas esse appendices vbi nulla erat cauitas, nec medullosa omnia ossa voluit appendices habere: nam &ipse locis citatis inferioris maxillae exemplum profert. Sed ex ossibus quaedam facit κόλλα καὶ πυκνὰ, id est, caua &solida, quaedam κόῖλα καὶ χαῦνα, id est, caua &laxa. Quae prioris sunt generis, non indigent epiphysi, nam densum os per se medullam sine externa epiphyse claudit. Quae posterioris, quia debiliora, indigent: efflueret enim vi motus medulla. Maxilla inferior appendice non eguit, quia solida &caua: infernae namque eius partes per symphysin ita connectuntur, vt effluere nihil queat: supremae verò in duos processus desinunt. In his ossibus, quae appendices habent sine medulla, dic appendices articulationis, motus &securitatis gratia existere. Obijcit rursum calumniator, epiphyses laxas esse &cauernulas habere medulla repletas: Ergo non esse operculum alterius oßis. Responde, cauernulas quidem habere, sed non cauitates, &laxitatem eam craßitie compensari, laxae autem fuerunt ne suo pondere partes premerent. Tertiò, Galenum accusat Vesalius, quod dixerit, magnis oßibus adnasci epiphyses, nam &paruis etiam inquit) adnascuntur. Sed nunquam scripsit Galenus magnis tantum adnasci: Grandibus (ait) plurimis in extremo adnascuntur. Aliorum oßium epiphyses, neque omnibus his, sed illis tantum quae caua sunt &medullam habent. Columbus Galenum arguit, Columbus malè Galenum arquod appendices oßibus duriores voluerit. Non, inquit, durities epiphyseos impedit quo minus guit. ex frequenti &valido motu ossa laedantur, sed cartilaginis lubricitas, quo fit vt non omnia ossa habeant epiphysen, sed crustam cartilagineam.