# Historia anatomica 60.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 60.5 to 60.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/60.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/60.5

Ridet Vesalius priorem Galeni vsum: non enim epiphyses medullae gratia constructas putat, quia maxilla inferior medullosa est & appendicem nullam habet; quin & oßis sacri lateribus & ischio oßi suae sunt epiphyses, vbi nullus sinus, nulla medulla, scapulae etiam nulla ferè ex parte medullosae, plures habent epiphyses, vt & vertebrarum corpora. Sed nescio quo rapiat eum contradicendi aestus: nunquam enim voluit Galenus epiphyses solius operculi gratia constructas; sciebat enim multas esse appendices vbi nulla erat cauitas, nec medullosa omnia ossa voluit appendices habere: nam & ipse locis citatis inferioris maxillae exemplum profert. Sed ex ossibus quaedam facit κόλλα καὶ πυκνὰ, id est, caua & solida, quaedam κόῖλα καὶ χαῦνα, id est, caua & laxa. Quae prioris sunt generis, non indigent epiphysi, nam densum os per se medullam sine externa epiphyse claudit. Quae posterioris, quia debiliora, indigent: efflueret enim vi motus medulla. Maxilla inferior appendice non eguit, quia solida & caua: infernae namque eius partes per symphysin ita connectuntur, vt effluere nihil queat: supremae verò in duos processus desinunt. In his ossibus, quae appendices habent sine medulla, dic appendices articulationis, motus & securitatis gratia existere. Obijcit rursum calumniator, epiphyses laxas esse & cauernulas habere medulla repletas: Ergo non esse operculum alterius oßis. Responde, cauernulas quidem habere, sed non cauitates, & laxitatem eam craßitie compensari, laxae autem fuerunt ne suo pondere partes premerent. Tertiò, Galenum accusat Vesalius, quod dixerit, magnis oßibus adnasci epiphyses, nam & paruis etiam inquit) adnascuntur. Sed nunquam scripsit Galenus magnis tantum adnasci: Grandibus (ait) plurimis in extremo adnascuntur. Aliorum oßium epiphyses, neque omnibus his, sed illis tantum quae caua sunt & medullam habent. Columbus Galenum arguit, Columbus malè Galenum arquod appendices oßibus duriores voluerit. Non, inquit, durities epiphyseos impedit quo minus guit. ex frequenti & valido motu ossa laedantur, sed cartilaginis lubricitas, quo fit vt non omnia ossa habeant epiphysen, sed crustam cartilagineam.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
