# Historia anatomica 600.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 600.1 to 600.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/600.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/600.1

Arteria pedis. Pedis totius nerui quatuor. Primus. Secundus. motum fiat ambulatio, illius quidem, pedes extremi sunt instrumenta, huius autem tota crura. Ad firmam autem tutamque stationem & ad varios motus perficiendos, figuram, & structuram qualem cernimus obtinuerunt pedes. Nam & in varios articulos diuisi sunt, & oblongi latique constructi sunt, non tamen aequè oblongi ac in manibus, non tam ad speciem, quàm vt nisu concitatos in cursu iuuarent. Etenim pressis in humum digitis mirum est quantò tutius totum propellatur corpus. Sed & caui in medio fuerunt pedes, vt omnia loca peruadere queant: nam cauis & mediis gibba amplectuntur; digitis verò in rectis, obliquis, decliuibus & praeruptis vtuntur. Pedum maxima est cum manibus similitudo & visi sunt sine manibus quidam, qui pedibus manuum functionem obirent. De pedis totius partibus similaribus. CAP. IX. Es Graecis ποῦς, ab ischij & coxendicis articulo ad extremos vsque digitos protenditur. Diuiditur in partes similares & dissimilares: similares vt in manu, aut continentes sunt, aut contentae. Continentes, cuticula, cutis, adeps, membrana neruosa. ilContentae sunt, vasa, carnes, ossa. Vasa trium sunt generum, venae, arteriae & nerui. Venae omnes à ramo crurali ortum ducunt. Ramus hic cruralis plures ex se promit surculos, per femur, tibiam & extremos pedes, numerosa ramorum serie sparsos; sex tamen maximè conspicuis fruticatur. Sunt autem hae omnes propagines, saphena, ischias minor, muscula, poplitea, suralis & ischias maior. Saphena seu malleoli vena ad inguinis glandulas nata, per internam cruris partem inter cutem & membranam carnosam delata, ad malleolum externum descendit, & in pedis superni cutim variè absumitur. Ischias minor è regione saphenae, in anteriorem ischij cuum & eius loci musculos distribuitur. Muscula in duos finditur ramos: minor in tibiae musculos extensores riuos diffundit: maior profundior in omnes ferè femoris musculos diuaricatur. Poplitea ex ramis duobus cruralis coeuntibus conflata, surculis aliquot in cruris cutim posticam sparsis per medium poplitem delapsa, nunc in surae cutim absumitur, nunc ad calcem vsque descendit, nunc per externum malleolum fertur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
