Latin
CAPVT VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 601
Unproofread scanNot analysed yet
Quartus neruorum omnium crassissimus, siccissimus, validissimus, ex quatuor Quartus. supernis partibus ossis sacri ortus, inter os sacrum &illum elapsus, ramulos vicinis partibus vt cuti natium &cruris, nec non substratis musculis largitur; deinde in duos abit ramos, eorum minore secundum peronem delapso digitis singulis binos dat surculos; maiore autem per tibiam &pedem protenso digitis singulis binos quoque dat ramos: sed ambo hi rami musculorum capita &cutim tibię ac pedis obiter adeunt &texunt. Atque hęc Musculi pedis vasorum breuis esto descriptio. Musculi pedis varij sunt: alij enim femur flectunt, extendunt, adducunt, abducunt, circumagunt; alij tibiam iisdem motuum generibus agunt; alij pedem flectunt, extenduntque; alij denique pedis digitos mouent, quorum historiam repete ex libro nostro de carnibus. Ossa totius pedis quamplurima sunt. Femoris vnicum est os; tibiae duo, pero osa pedis. ne &tibia cum rotula; pedij ossa septem sunt; metapedij quinque; digitorum quatuordecim, quibus sesamoidea addere potes. De his libro de ossibus disseruimus. Pedis totius dissimilares partes explicantur. CAP. X. AGNVSpes diuiditur vt &manus in tres partes dissimilares, Pedis partes. μηρὸν, id est, femur, κνήμην seu tibiam, &πόδα paruum pedem. Femur. Femur à ferendo dictum putant, quòd eo sustineatur animal. Eius carnosae &pulposae partes πλιγίδες &πλιχάδες ab Hippocrate vocantur; anteriores &externae παραμήρια,