# Historia anatomica 601

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/601

Quartus neruorum omnium crassissimus, siccissimus, validissimus, ex quatuor Quartus. supernis partibus ossis sacri ortus, inter os sacrum & illum elapsus, ramulos vicinis partibus vt cuti natium & cruris, nec non substratis musculis largitur; deinde in duos abit ramos, eorum minore secundum peronem delapso digitis singulis binos dat surculos; maiore autem per tibiam & pedem protenso digitis singulis binos quoque dat ramos: sed ambo hi rami musculorum capita & cutim tibię ac pedis obiter adeunt & texunt. Atque hęc Musculi pedis vasorum breuis esto descriptio. Musculi pedis varij sunt: alij enim femur flectunt, extendunt, adducunt, abducunt, circumagunt; alij tibiam iisdem motuum generibus agunt; alij pedem flectunt, extenduntque; alij denique pedis digitos mouent, quorum historiam repete ex libro nostro de carnibus. Ossa totius pedis quamplurima sunt. Femoris vnicum est os; tibiae duo, pero osa pedis. ne & tibia cum rotula; pedij ossa septem sunt; metapedij quinque; digitorum quatuordecim, quibus sesamoidea addere potes. De his libro de ossibus disseruimus. Pedis totius dissimilares partes explicantur. CAP. X. AGNVSpes diuiditur vt & manus in tres partes dissimilares, Pedis partes. μηρὸν, id est, femur, κνήμην seu tibiam, & πόδα paruum pedem. Femur. Femur à ferendo dictum putant, quòd eo sustineatur animal. Eius carnosae & pulposae partes πλιγίδες & πλιχάδες ab Hippocrate vocantur; anteriores & externae παραμήρια,

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
