Latin
QVAESTIO VII
André Du Laurens, Historia anatomica 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
dum symphysin sine motu esse contendit, nam motus non est de essentia symphyseos. Datur symphysis sine motu, vt in synchondrosi, in ossibus pubis, &maxillae inferioris; datur symphysis cum motu, vt in syncurosi; imo in omni laxa articulatione necessaria fuit symphysis. Quia enim non satis tuta erat magnorum ossium articulatio (leui quippe de causa à violento motu seiugata distraherentur, &dum artus animal quocunque vult inflectit, contorquet, contrahit, ex sedibus exciderent sagax &prouidens natura vtraque extrema vinculorum interiectu colligauit. Non recte igitur philosophantur, qui articulationi symphysin opponunt, quasi illa cum motu sit, haec sine motu. Datur articulatio sine symphysi, vt in harmonia; datur symphysis sine articulatione, vt in osse hyoide; datur articulatio cum symphysi, vt in brachio, cubito, femore, &omni diarthrosi. Hoc docuisse videtur Hippocrates lib. de articul. &de fract. Vult enim aliquando vitiari articulationem cubiti illaesae symphysi, vt dum luxatur cubitus sine vulnere, aliquando laedi symphysin illaesa articulatione, vi si inflicto vulnere cubiti ligamenta secentur, os autem non exciderit: interdum vtramque simul Quod etiam Galenus docuit libro de morborum different. Si ligamentum (ait, aut laxum, aut tensum fuerit, aut disruptum, in ea parte articulationis motus laeditur, non aliam ob causam, nisi quia partes debitam coniunctionem non seruant. Abeat itaque cum suo commento Columbus, qui συμφυσεως &ἀρόρου Graecarum dictionum naturam melius intellexisse se putat, quàm Galenum, eloquentissimum virum &Graecum. Scio quidem saepè apud Hippocratem &Galenum symphysin pro articulatione vsurpari, &confundi has dictiones. Nam secundo de articulis maxillae superioris commissuram symphysin vocat. μονὴ δὲ αὐτὴ ξύμφυσις ἐν τῇ κάτω γνάθῳ ὅσιν, ἐν δὲ τῇ ἄνω πολλα, vnica est in inferiori maxilla connexio, at in superiore multae. 4. de articulis commissuras digitorum ξυμφύσεις vocat; sed si dictionis vim &propriam acceptionem exquisitè rimari oporteat, ea tantum dicentur συμφύειν, quae minuuntur &continua sunt. Ita symphyseos nomen propriè vsurpauit Galenus, dum eam definit naturalem ossium vnionem. Fallopius multa de symphysi eanque obscura scriptis mandauit, sed dum carneam, cartilagineam, &nerueam symphysin ad dearticulationem refert, eadem redargutione dignus censetur.