# Historia anatomica 64-3

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/64-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/64-3

HISTORIA ANATOMICA. Breuis ossium omnium humani corporis diuisio & enumeratio. CAPVT VI. NIVERSA ossium series, σκελετὸς dicta, tripartitò à nobis diuiditur, in caput scilicet, truncum & artus. Capitis nomine caluam & faciem complector. Calua seu cranium octo constat ossibus; sex propriis & duobus communibus. Propria sunt, os frontis, occipitis, sincipitis duo, temporum item duo, in quibus tria ossicula continentur, stapes, incus, malleolus. Communia sphenoides & ethmoides. Facies maxillam vtramque, superiorem & inferiorem, continet. Superior vndecim constat ossibus, inferior duobus tantum. Vtrique autem dentes sexdecim per gomphosim articulantur, ex quibus quatuor sunt τομεῖς seu incisores, duo κινόδοντες seu canini, & decem γόαφιοι καὶ μύλοι, seu molares. Truncus in spinam, costas, & os innominatum diuiditur. Spina quatuor haber partes, ceruicem, dorsum, lumbos, os sacrum. Ceruicis septem sunt vertebrę, dorsi duodecim, lumborum quinque, ossis sacri quatuor, cuius extremum coccix dicitur. Costae duodecim sunt vtrinque, septem verae, & quinque spuriae, seu nothae; quibus os sterni anteriore parte, clauiculae superiore, & scapulae posteriore annectuntur. Ossis innominati partes tres sunt, ilium, ischium & pubis. Tertia superest σκελετοῦ pars, quam κῶλα seu artus vocant; sunt autem artus duo, manus & pes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
