# Historia anatomica 65

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/65

Manus in brachium, cubitum, & extremam manum secatur: brachij vnicum est os; cubitus radio constar & cubito; manus extrema in carpum, metacarpum & digitos finditur: Carpi ossa octo sunt, metacarpij quatuor, digitorum quindecim, quibus sesamoidea addere licet. Pes in femur, tibiam & extremum pedem diuiditur. Femoris vnicum est os, tibiae duo, perone & tibia, cum rotula. Extremi pedis, vt & manus, partes tres sunt, pedium, metapedium & digiti. Pedij ossa septem sunt, metapedij quinque, digitorum quatuordecim. His omnibus os ipsiloides addamus, quod cum caeteris nullam articulationem habet. Haec ossium omnium humani corporis breuis est enumeratio; singula nunc exquisito ordine describamus. CAP. VII. De oßibus cranij eorumque suturis. SSIVM Historiam solent quidam à spina inchoare, quod huic, velut nauium carinae, reliqua omnia innixa cohaereant. Ego à capitis ossibus descriptionem aggrediar, quod ex capitis magnitudine, vt summus annotauit Hippocrates, ossium omnium naturam aestimare oporteat, non quod oriantur ossa à capite, sed quia ossa omnia proportione ossibus, quibus articulantur, respondent: scilicet brachij ossa scapulis, femoris ischio, ischium sacro, sacrum vertebris, vertebrę spinali medullę, medulla cerebro, cerebrum caluarię. Capitis porrò nomine, hîc eam tantum partem intelligo; quae cerebri est domicilium, cuius osseam partem Graeci κρανίον dixêre, quod sit veluti κράνος, id est, galea cerebrum tegens, vulgus caluam & caluatiam vocat. Osseum autem debuit esse cranium solius cerebri gratia: decebat enim hominis eam partem, quę rationis particeps atque animę sedes erat futura, solido tecto, ne lederetur, muniri. Ad eam securitatem, aut densum & tenue, aut densum & crassum, aut crassum & rarum esse debuit: non densum & tenue, hoc enim facile tela penetrassent; non densum & crassum, quia pondere suo nimis esset molestum: ergo crassum & rarum. Crassum quidem, quia crassities extrinsecus occursantibus iniuriis obsistit, rarum vero, id est, laxum & multis foraminulis peruium, tum ne pondere grauaret, tum vt succum pro alimento contineret, tum denique ad vaporum perspirationem. Nam cum caput sit velut caminus vniuersi, & cucurbitulę instar (cuius figuram refert ex amplo in an gustum desinens) trahat continuo sorbeatque expirationes partium inferiorum, nisi exiguis illis cauernulis paterent ossa, assiduis vaporum haustibus cerebrum inebriaretur. Crassitiem cranij id indicat, quod duplex omni ex parte visitur, Barbari duplicem laminam, aut tabulam vocant. Raritatem media ossis substantia (διπλοὴν vocat Hippocrates, Latini meditullium) detegit, quam venulis, arteriolis, carunculisque obsitam voluit. Est ergo rarum & crassum os cranij, sed non omni ex parte rarum laxumque; nam vtraque superficies superior, & inferior veluti cortice obducta, densa est, polita & lęuis, ne membranas pericranion & crassam sua asperitate lederet, quod Chirurgis nosse necessarium voluit Celsus. Sic enim demisso specillo si qua sentiatur asperitas, fracturę suspicio orietur. Naturalis totius cranij figura rotunda est, sed quadamtenus oblonga, anteriore & posteriore parte protuberans, & ad latera vtrinque compressa. Rotunda, tum ad capacitatem, vt cerebri amplissimam molem contineat, tum ad δυσπάθειαν, ne tam facile ictus excipiat, conOßis innominati tres partes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
