Latin
66.1 to 66.3
André Du Laurens, Historia anatomica 66.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
tinua enim est &vnilinea orbicularis figura, nec designatum habet punctum quod sit principium dissolutionis: tum denique ad faciliorem morum, vt in omne partem celerius circumagi possit. Oblonga est, vt cerebrum &cerebellum contineat; protuberans anteriore parte, ob apophyses mammillares odoratus organa; posteriore, ob spinalis medullae exortum &cerebelli situm: comprimitur autem ad latera, sed magis anteriora versus, tum vt posterior pars stet velut in aequilibrio supra dorsum, cum anterior pars ob maxillae superioris ossa sit grauior; tum quia in ea figura constituitur sinus, in quem aër ex anteriore parte accedens impingit; tum quia non sunt ossa temporum impedimento oculis maiore circulo conspecturis, id est, in alterutrum latus. Haec cranij in vniuersum figura est. Partium autem totius cranij figura est multiplex. Non enim eadem est interni, quae externi cranij figura. Externi namque superior pars, aequalis &laeuis mediae sphęrae instar protuberat; inferior, quae basis rationem habet, inaequalis est, &multis quasi promontoriis exasperatur, ratione processuum mammillarium, styloidear &corona occipitis. Interni vero cranij superior pars, quę vicem gerit operculi, licet sit solida &aequaliter ferè conuexa, habet tamen inscriptiones venarum &sinus quamplurimos, qui nonnihil inaequalitatis inducunt; inferior, cui cerebrum innititur ob cauitates oculorum, sellam sphenoides, cristam galli &similia, valde inęqualis est. Hęc itaque naturalis est capitis figura. Deprauati autem &non naturalis figurae sunt multiplices. Hippocrates tres tantum descripsit, in priore anterior tantum est proiectura; definitur autem ab eodem προβόλη, τὸ τοῦ ὀστέου ἐξέχον στρογγύλον παρὰ τὸ ἄλλο, quod inter caeteras ossis partes rotundum eminet. Galenus ἐξοχὴν vocat, id est, eminentiam. In altera posterior est tantum proiectura, quae priore peior censetur; debet enim anteriore parte cerebrum esse copiosius, vnde sit, vt tales homines insulsi sint &amentes. In tertia vtraque deficit proiectura &στρογγύλη, id est, rotunda dici potest. Galenus deprauatam omnem capitis figuram φοξὴν vocat, licet caput φοξὸν propriè acutum tantum &turbinatum denotet, quale fuit apud Homerum Thersitis caput. Quartam autem deprauati capitis figuram describit 9.