# Historia anatomica 67.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 67.1 to 67.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/67.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/67.1

Propriarum aliae sunt verae, quae pectinatim, aut more dentatae serrae connectuntur; referunt varios littoris angulos & multiformes GeograVerae suturae, phorum lineas in contractiore tabella descriptas: aliae spuriae quae squammarum Spuriae. modo & imbricatim agglutinantur. Verae non vno eodemque se habent modo, sed pro capitis figura earum numerus varius est. In figura capitis naturali, quae roPro capitis fitunda est & quadantenus oblonga, ad latera depressa & verticibus geminis extugura varius mescens, tres verae suturae perpetuo reperiuntur. Prima anterior est, & στεφανιαῖα diest suturarum numerus. citur, id est, coronalis, quod ea capitis parte coronae gestari soleant. Arabes arcualem Coronalis suvocant & puppis; haec è temporibus vtrinque in summum verticem per transuertura. sum viam capessit. Secunda ὀβελιαῖα, ῥαβδοειδὴς, & à Ruffo ἐπιμευγνῦσα, à Sagittalis. latinis sagittalis & virgata appellatur. Haec in capitis longitudinem porrigitur. Tertiam, quę posterior est, à figura literę A, λαμβδοειδὴ dixêre, alij ὑψιλοκδ, sunt Limbdoides, qui laudae & prorae suturam vocitent; hęc à capitis imo & posterioribus vtrimque Cur tres sint partibus sursum contendens in angulum coit. Harum suturarum figura H. litterae suturae verae similis est. Huius autem numeri, id est, cur tres sint suturae, duę transuersae, & recta demonstratio. vna, quae per medium excurrit, elegans est demonstratio. Capitis longitudo, quae à fronte ad occiput extenditur, latitudinem, quae dextrarum & sinistrarum est partium excedit; vt ergo anticae & posticae cerebri partes essent in aequilibrio, duplex sutura requirebatur, anterior vna, posterior altera; at dextrarum & sinistrarum partium ratione, vnica sufficiebat, eaque media, alioqui inęqualibus aequalia praebuisset natura. In figura autem capitis non naturali, & numerus, & situs suturarum diuerSuturae quosus cernitur. Si enim anterior eminentia pereat, sutura coronalis aboletur; si postemodo se habeant in figurior proiectura desit, perit lambdoides, fitque vtraque remanentium suturarum ra capitis non figura T. literae similis: cum enim in hisce deprauatis figuris non ita sit longum naturali. caput ob vnius proiecturae defectum, vnica sufficit sutura. Quod si vterque processus pereat, duae erunt suturae sese in modum X. intersecantes, quarum altera transuersim ad tempora perueniet, altera per medij capitis longitudinem totam Spuriae sutura excurret. Atque ita de suturarum verarum numero statuendum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
