Latin
70.5 to 70.6
André Du Laurens, Historia anatomica 70.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus Aristoteli cochlea, Vesalio peluis, Fallopio tympanum, aërem continet vernaculum ambienti consocialem, quem immobilem vocat Philosophus. In hoc fenestellae duae &tria ossicula, veteribus incognita, continentur, quae à forma potius, quàm ab officio &vsu nomina sortiuntur, primum malleoli, secundum incudis effigiem refert, tertium stapedi antiquorum est simile, triangulare enim est, figuram Graecae literae A repraesentans. Ossa haec à primo ortu solidissima sunt, siccissima, perfectissima, vt melius resonent, estque eorum in puerulo (quod mirum) eadem, quę in senioribus, magnitudo. Hęc porrò ita articulantur, vt malleolus suo processu membranae appendeat, tubere autem suo incudis cauitati inarticuletur. Incus molarem dentem (vt volunt) quidam repraesentans, duobus cruribus innititur, quorum breuiore meningi affirmatur, longiore stapedi obligatur. Stapes basi sua latiuscula fenestrae ouali immersus, summo &acuto apice incudis minimum tuberculum excipit. Tria haec ossicula meningi implicantur, chordę cuiusdam tenuissimae ope, quae toti membranae, perinde vt neruus militari tympano, attendiVsus oßiculotur. Ossicula hęc externi aëris appuliu vibrata, perinde ad distinctionem sonorum rum. conferunt, atque dentes ad vocis explanationem.