# Historia anatomica 72.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 72.1 to 72.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72.1

exporrectum tuberculum per medium os excurrens. In hoc osse foramina, sinus & processus obseruantur. Foramen primum adest omnium amplissimum & vnicum, quo medulla è cerebro in spinae fistulam delabitur. Sunt quatuor alia, quorum duo septimo neruorum pari exitum praebent, alia duo venis & arteriis ceruicalibus per foramina transuersarum ceruicis apophyseon ascendentibus viam ad cerebrum patefaciunt. Quod autem neruo sextae coniugationis & iugulari internae dicatum est foramen, vtrique ossi, temporum scilicet & occipitis commune est. Sinus quatuor sunt; duo fouearum instar omnium maximi, cerebello continendo dicati; sunt & laterales duo oblongi & angusti, canalium formam exprimentes, in quos durioris membranae sinus tanquam riui & vasorum vicarij conduntur; periculum enim erat ne dum sanguine turgent & inflantur, aut dum vehementius agitatur cerebrum, cranij duritie laederentur aut comprimerentur, nisi sinuatum hac parte fuisset os. Sunt postremò in occipite processus multi interni externique, superni, inferni, sed duo illi praecipuè notantur, qui in cauitates primi spondyli inseruntur. Galenus coronas vocat, licet non sint omnino acuti, vt canibus, sed instar glandium depressi. Sic scapulae processum ancyroidi & curuum cubiti ambitum instar ( literae coronas saepe appellat. Caeterum apophyses hę in puerulis sunt epiphyses cartilagine obductae. De osse sphenoide. CAP. XIIII. SVPERSVNT duo ossa inter caluam & genam supernam posita, alterum sphenoides dicitur, alterum enmoides. σφηνοειδὲς ἀπὸ τοῦ σφηνος, non à cunei figura, sed à modo insertionis, quod inter omnia ferè & capitis, & genae supernae ossa, cunei modo, sese insinuet, ita appellatur. Barbari basilare vocant, quod in basi capitis situm sit, alij πολύμορφον, id est, multiforme, Arabes os colatorij, quod huic glans pituitaria adiaceat, quae cerebri superuacua carne sua porosa & bibula, spongię instar, excipit, eaque in palatum pedetentim instillat. Hoc in adultis vnicum est, puerulis & recens natis nunc triplex, nunc quadruplex. Situm est in basi & lateribus caluariae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
