# Historia anatomica 72.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 72.5 to 72.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/72.5

Tam autem latè patent illius fines, vt omnia ferè capitis & genae supernae ossa tangant, connectitur primum occipiti, communi illa & transuersa sutura, dein longo tractu attingit osia temporum, & supra haec, angulum bregmatis: ossa frontis etiam transuersae & communis suturae interiectu dirimit; tangit praeterea genae superioris ossa maximam orbitae partem constituentia, & per processus alatos ossa palati parua attingit. Totum hoc os in habitu & consistentia valde est inaequale. In basi enim crassissimum est, in temporum cauitate tenuius, sed & tum interna, tum externa parte, multis processibus quasi promontoriis exasperatur. sinus etiam & foramina habet quamplurima. Externi processus, quia vespertilionum πέρυγα, id est, alam repraesentant, πτερυγώδεις vocantur, in quorum medio cauitas adest, vnde oriuntur musculi in ore delitescentes dicti, genam infernam claudentes. Interni vero ob similitudinem, quam cum inferiore lecti parte habent, κλινοειδεῖς appellantur: alij sellam vocant, à sellae equinae forma. Hîc sedet glans illa bibula, sub qua duae latent capacitates, in quibus rete illud Galeni plenum admirationis continetur; ab his canales emergunt gemini, qui in rimas illas desinunt, per quas pituita in palatum transcolatur. Foramina autem illa exigua à Galeno descripta, in quibusdam craniis reperiuntur, deficiunt in plerisque. Varia sunt in hoc osse foramina, per quae sentientium neruorum & venarum arteriarum Foramina que propagines feruntur. Primum optico neruo exitum praebet. Secundum m.vita. neruis oculum mouentibus & arteriis venulisque exiguis aditum parat. Tertium perexiguum & rotundum, portionem quinti paris in crotaphitem musculum transmittit. Quartum, tertio & quarto neruorum paribus est destinarum. De osse ethmoide. CAP. XV. MOTVM hoc os synechdochicos nunc θμοειδὲς, id est, cribri forNomina.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
