# Historia anatomica 74

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/74

Hae porro suturae omnes, nec more dentatae serrae connectuntur, nec squammarum modo agglutinantur; sed ita hiant estque earum tam laxa articulatio, vt ad cerebri diastolen moueantur. Os frontis semper duplex in pueris apparet. Sincipitis ossa integra quidem sunt & solida inferiore parte, sed superiore, vbi coronalis & sagittalis coeunt, omnium imperfectissima, cauitatem enim efformant velut hiatum, quem crassa membrana tegit, Arabes Zeudeh vocant, nostri Fontanellam: membrana haec omnium postrema densatur, siccescit & ossea euadit, vnde hoc os Aristoteli ὑστερογενὲς dicitur. Temporum ossa, manifestè diuiduntur in squammosam & lapidosam partem. Meatus auditorius totus ferè est cartilagineus. Ossicula autem tria siccissima sunt, durissima & eius ferè quae in adulto magnitudinis. Occipitis os quatuor habet partes. Prima est maior & superior illius capacitas; duae minores ad latera foraminis illius amplissimi collocantur. Quarta additamentum illud constituit quod sphenoidi committitur. Sphenoides os quatuor discretum partibus apparet; duae prerigoideos processus effingunt, tertia sellam equinam, quarta eam quae opticis neruis est destinata. os ethmoides totum est in pueris cartilagineum; eius autem partes cribrosae, spongiosae, & planę lineis discretę cernuntur. Inferior maxilla manifestè in medio mento est duplex. Caeterùm, qui sinus à nobis descripti sunt in osse frontis, in antro sphenoides & mammillari processu, in puellis non sunt conspicui: sed haec omnia ossa à primo ortu crassa gignuntur, non caua, vt materia extendendis & amplificandis ossibus dum cerebrum augetur praestò sit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
