# Historia anatomica 75.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 75.1 to 75.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/75.1

Nam si conrae figurae dari tingeret longitudinem capitis in latitudinem mutari, & anticos ac posticos processus in non posse putat Galenus. vtramque aurem ferri, nec superioribus ventriculis sua relinqueretur capacitas, nec vllus ferè cerebello & organis odoratus superesset locus, ita angusto coerciti conclaui, spiritus suffoAnacutum carentur. Vtrum verò φυρὸν & acutum omne caput in vitio sit, dubitari potest. Nam Hipomne caput in pocrates sectione prima sexti libri Epid. acutum laudat caput. Acutum, inquit, habentes vitio sit. Responsio. caput qui validam habent ceruicem robusti sunt, tum alias, tum ossibus. Responde, acumina tum seu quę on esse caput, vel per defectum vnius, aut omnium proiecturarum, & illud semQuat modis aper in vitio est, vel per incrementum alterutrius proiecturae, quale fuit caput Periclis, vel cuminata cavtriusque simul, quales fuerunt μακροκέφαλοι, quorum meminit Hippocrates libro put esse poßit. de aëribus, locis & aquis, hoc modo: Si acutum sit caput, in vitio non erit, modo caetera consenVesalius contra tiant. Haec itaque est Hippocratis & Galeni de figuris capitis sententia. Vesalius de sutuGalenum de rarum numero & situ vario, pro figurarum diuersitate non dissentit ab Hippocrate, sed ne quarta figurae specie. scio quo ambitionis stimulo & contradicendi in Galenum studio percitus, quartam illam de prauatae figurae speciem, in quae longitudo in latitudinem mutatur, quam dari non putat Galenus, se & Venetiis & Bononiae vidisse affirmat. Testem profert admirandum Hippocratem, quem figuram eam descripsisse putat. Sunt enim calumniatoris haec verba. Quarta Imponit Vesaspecies non naturalis figurae ab Hippocrate enumeratur, in qua caput in latera ad vtram lius Hippocraque aurem insignius, quàm in anteriori posteriorique sede prominet. sed, heus bone vir, cui ti. summo dictatori imponis? euolue omnia Hippocratis opera, & ad singula eius scripta diligenter attende, nunquam quartam illam figuram ab eo describi inuenies. Decipit te fortasse quod legeris, quatuor esse figuras capitis, sed sub illis naturalem complectitur, vt vnica sit naturalis, tres tantum deprauatae, non quatuor.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
