Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 76
Unproofread scanNot analysed yet
Contraria opi nio, figurari cranium à cerebro. Solutio Cappiuacij. Conclusio nostra. Caput oculorum gratia constructum putat Galenus, esset, at in non naturali figura, cum non ita sit longum caput, deficiente alterutra proiectura, sufficit vnica sutura membranam firmans &alligans validè, si ergo desit anterior eminentia, deest saepe coronalis, si posterior, labdoides. Quod autem plures &figurae &suturae dari poßint, quàm Hippoc. Galen. &Neoterici descripserint, non inficior. Ludit saepè in ea varietate natura, vnde hominem naturae ludibrium vocat Plinius, &Syluius Lambdoidem duplicem vidisse affirmat, etiam trium digitorum interuallo dissitam. Caeterùm, quae de suturis prodidit Aristoteles, non eundem esse numerum in maribus &foeminis, falsa sunt, itemque, suturam rectam in craniis mulierum ad nares vsque per mediam frontem produci, &in ea re differre à craniis virorum. An cranium figuram det cerebro, aut cerebrum cranio.