# Historia anatomica 76

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/76

Contraria opi nio, figurari cranium à cerebro. Solutio Cappiuacij. Conclusio nostra. Caput oculorum gratia constructum putat Galenus, esset, at in non naturali figura, cum non ita sit longum caput, deficiente alterutra proiectura, sufficit vnica sutura membranam firmans & alligans validè, si ergo desit anterior eminentia, deest saepe coronalis, si posterior, labdoides. Quod autem plures & figurae & suturae dari poßint, quàm Hippoc. Galen. & Neoterici descripserint, non inficior. Ludit saepè in ea varietate natura, vnde hominem naturae ludibrium vocat Plinius, & Syluius Lambdoidem duplicem vidisse affirmat, etiam trium digitorum interuallo dissitam. Caeterùm, quae de suturis prodidit Aristoteles, non eundem esse numerum in maribus & foeminis, falsa sunt, itemque, suturam rectam in craniis mulierum ad nares vsque per mediam frontem produci, & in ea re differre à craniis virorum. An cranium figuram det cerebro, aut cerebrum cranio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
