Latin
EPISTORIT. NATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTORIT. NATOMICA. De Zygomate. CAP. XVII. QS Graecis (ύγωμα aut συζυγῶδες dictum, Latinis iugale aut iugis, non est os peculiare, vt plerique existimarunt, sed duarum tantum apophyseon coitus, quarum altera ab osse temporum, lili js altera à maxillae superioris osse minorem angulum constituens te enascitur. Has apophyses sutura in medio obliqua iungit. ToOtum hoc os foris gibbum, intus cauum, vtrinque radicibus crassis prodiens, in medio gracilescit. Est autem constructum ad temporalis musculi tutelam. Cum enim musculi crotaphitae plagae lethales sint, &eius distensio ac alteratio caron &conuulsionem excitent, lib. de fracturis, sagax &prouidens natura musculi tendinem Zygomate velut lapidoso aggere vallauit. Ab eo etiam masseteres oriuntur musculi, quorum propria est actio μάσσησις, id est, manducatio. Sed &caluariam illic tenuem &oculorum orbitam protuberantem egregiè firmat hoc os. De maxilla superiore. CAPVT XVIII. TAXILLA Graecis γένυς ἀπὸ τοῦ γεννάειν, quod ibi primum ybarba prorumpat, duplex est; superior &inferior. Illam Hippocrates τὴν γενυν, hanc τὴν γνανθον appellare solet. Galenus llam τὴν ἄνω γένυν, Celsus malam hanc τὴν κάτω γένυν vocat. Illa in homine &animalibus omnibus, posittaco ac crocodiSlo exceptis, immobilis est. Quàm turpe enim foret &indecorum, faciem totam animi imaginem contrahi &corrugari? Fuisset illius motus &naribus odores excipientibus, &oculis maiore circulo inspecturis impedimento. Haec ad secandos, mandendos, molliendosque cibos iussu &sponte nostra moueri debuit; sic in molendinaria mola pars vna manet immobilis, altera mouetur. Illa rotundior est, nec vt in brutis prominet, hęc paulo oblongior cernitur. Illa pluribus constat ossibus per harmoniam articulatis, haec duobus tantum per synchondrosin iunctis. Genam supernam ab ossibus capitis disterminant suturae tres; duae communes saepius descriptae, &ea quae in osse est iugali. Peculiaria autem ossa à se inuicem lineae quamplures discludunt, à quibus ligamenta prodeunt musculos continentia. Tota maxillae huius figura varia est; nam superiore parte latior, inferiore angustior est; sed &nunc superiore parte protuberat, &qua nasum efformat, quod soli homini est peculiare: nulli enim animalium praeterquam homini eminet nasus, &qua orbitae marginem processumque in speciem orbis globatum (malum vocant) constituit; nunc inferiore extuberat, vbi radices dentium situm obtinent. Sunt etiam in maxilla superiore intus latitantes cauernae, velut antra &Hosted by C OOGIC laesinus amplissimi, imaginibus cauis ex cera fusis non absimiles, ad totius genae uitatem constructi. Sunt &dentium alueoli quasi locelli; nec sua desunt foramiAlueoli. Foramina vena, arteriis, venis &neruis transmittendis dicata. Nam sole, vt scribit Hippocrates, nis, arteriis, ex ossibus maxillae, ipsae in seipsis venas habent, &ob id alimentum amplius in &neruis dicata. ipsas quàm in alia ossa trahitur. Ossium genae superioris numerus valdè est conNumerus ostrouersus.