# Historia anatomica 79

André Du Laurens, Historia anatomica, EPISTORIT. NATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/79

Ego missis lubricarum opinionum fluctibus, vndecim tantum statuo, sium maxilla superioris. quinque vtraque parte, & vnicum impar. Primum minorem angulum constituit, Vndecim ossa. & portionem orbitae, necnon zygomatis & mali partem. Connectitur ossi fronPrimum S. tis sutura ea, quae à cauis temporum per mediam orbitam excurrens, ad nasi medium fertur, sphenoidi, per communem etiam suturam, temporum processui zygomatis alteram partem efformanti, obliqua sutura. Secundum, omnium miniSecundam. mum, maiorem angulum efformat, vbi foramen est in nares peruium, cui insider caruncula glandulae instar, pituitam à cerebro stillantem exprimens in nares. Hoc os tenue est, squammę modo & pellucidum; quod quia laxius hęret, citissimè deperditur & in caluariis effosis rarò occurrit. Tertium, omnium maximum, omnes Tertium. sui lateris dentes etiam incisorios continet, orbitam inferiorem ferè totam constituit, rotundam etiam eam apophysin, quam Hippocrates à forma in speciem orbis globata κύκλον προσωπου appellat, alij μῆλον malum, tandemque palati maximam regionem. Hoc sinus habet amplissimos & foramina tria neruum tertij paris & venulas, arteriolasque transmittentia. Quartum iuxta palati extremum Quartum est situm, quâ scilicet narium foramina ad palatum tendunt. Separantur ab osse maximo sutura transuersa, à sphenoide ea linea quae inter extremos dentes & apophysin prerigoide fertur, à se inuicem sutura palati media. Quintum est os nasi te. Quintum. nue, solidum, durum, quadrangulum. His addit vndecimum Columbus, supra Vndecimunt. medium intimumque palatum, cuius formam aratri vomer imitatur, narium imam partem septi more discludit. De inferiore maxilla. CAP. XIX. PENAM inferiorem intus cauam & medullosam, ad dentium nutritionem, accretionem & nouam generationem: foris solidam Genae inferio& durissimam, vt in mandendo esset validior, multò elegantiore ris elegans forforma in homine, quàm in caeteris animalibus adornauit natu ma in homina. ra. Huius motu qui musculorum opera perficitur, & primae coCur mouetur. ctionis fit praeparatio; manduntur enim molliunturque cibi, Duobus consermo animi nuncius melius exprimitur. Haec Hippocrati & Galeno duobus constat oßibus. stat ossibus, quae ad medium mentum interiectu cartilaginis vniuntur. Cartilaginem hanc in puerulis ad annum ferè septimum facilè deprehendes, sed adultis & Figura. prouectioribus in ossis naturam degenerat, nec putredine, coctione aut vi vlla separari potest, vt vnicum videatur esse genae inferioris os. Tota haec inferior maxilla anteriore parte inaequalis est & multis quasi monticulis exasperatur, ad muProcessus duosculorum exortum & insertionem: pars verò superior & posterior in duos processus vtrinque desinit. Prior in acutum vergens κορώνη dicitur, in quem temporaCur genae inlis musculi tendo inseritur; vnde fit vt genę inferioris luxatio apud Hippocratem ferioris luxaplerunque sit lethalis, ob distensionem & alterationem nobilissimi musculi: altio periculosa. ter processus κονδυλώδης appellatur, cuius beneficio fit maxillae inferioris cum olle temporum articulatio. Iuuat autem eam articulationem, cartilago mollis, quę Sius. Alueoli. Foramina duo Dentes cur ita dicti.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
