# Historia anatomica 81.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 81.5 to 81.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/81.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/81.5

Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est, & Cn. Papyrium Carbonem, praeclaros viros. Dentium apud Hippocratem triplex est generatio. Prima à victu in vtero; secunda à lacte; tertia à solidioribus alimentis. Vt ergo triplex hoc alimenti genus differt crassitie; ita non est eadem dentium soliditas, durities, crassitiesque. Qui enim ex foetus in vtero & editi puelli lactantis alimento gignuntur dentes, molliores sunt & facilè decidunt; qui ex solidioribus, duriores & firmiores: tales autem septimo anno & decimo quarto erumpere solent: decidunt porrò dentes quarto, quinto & sexto anno, quia maxillarum alueoli continuò crescunt, dentes autem molles & lactei ob durioris ideoque inepti alimenti appulsum tabe quasi conficiuntur, ideo vacillant & cadunt; qui vero post primum septenarium erumpunt, à solidiore alimento geniti & enutriti, non cadunt. Caeterùm, si quales sunt in prima generatione dentes, obseruare volueris, aperiatur abortiui foetus, aut recens nati maxilla vtraque, occurrent tibi incisores, canini & molares, quasi in caueis latitantes, partim mucosi, partim ossei: pars quae extra gingiuam erumpere debet, ossea est, caua & candida, squamma instar faui mellis obducitur. Quae verò latitare debet, mucosa est, vt in pennarum generatioVenae & arteriae dentium. Cur continuò crescunt & renascuntur dentes. Finalis causa Articulatio dentium per gomphosin. Symphysis dentium per neruos, membranas, & carnes. Cur carnem ringiuarum ἕλοι vocent.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
