Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 84
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De sensu dentium. QVAESTIO XII. ENTIRE dentes &dolore affici, nemo, vt opinor, dubitauit; id enim quotidie experiuntur, qui cauos dentes asperius tractant, aut calidi frigidique contactu irritant. Meminit Hippocrates quinto epidem. doloris dentium in historia vxoris Aspasij, &filij Metrodoris. Sed an dolor partem tantum dentis, an totum dentem obsideat, controuersia non caret. Sunt qui membranam tantum, quae internam &cauam nerui partem inuestit, dolere pulent, alij neruum tantum, alij corpus etiam ipsum durissimum, crassissimumque, sed non totum; externum enim aëri expositum &denudatum limari, frangi, vri, sine sensu existimant, internum non ita. Ego sentire totum corpus dentis puto, exquisitiùs quidem interna parte, &quo propiùs ad neruos membranasque accedit, minus externa, quia ab aëre alteratur. Id confirmo Galeni authoritate, quinto enim de compositione medicament. secundum locos: Percepi (ait) non dolentem modò, sed etiam pulsantem dentem, vt in carnosis partibus phlegmone obsessis contingere solet, quare vtriusque doloris sensum expertus, alium quidem in gingiuis, alium in ipsius dentis substantia esse non dubito. Est apud Medicos dentium peculiaris affectus, quem alμωδίαν vocant, id est, stuporem &congelationem. Huius meminit Galenus primo de symptomatum causis. Haemodiae (inquit) tum nomen, tum symptoma vnius est tangendi facultatis. Caeterum hoc tam in ore, quàm in dentibus post acidos &acerbos cibos insidere maximè consueuit. &secundo de locis affectis: Haemodia ori duntaxat, neque ei toti, sed solis dentibus &gingiuis accidit. Sentit ergo proprium corpus dentis, non membrana tantum &neruus, ita enim de caeteris partibus dicendum esset. Sentit quidem per neruum musculus, sed musculi etiam corpus totum sentit, satis est vt ad dentem feratur neruus, qui spiritum animalem in totum illius corpus, &cum eo sentiendi facultatem diffundat. Caeterum cum doloris duae sint causae, intemperies &solutio continui, solutionem vix sentiunt dentes, secantur enim, franguntur, limantur sine dolore, ab intemperie sola afficiuntur, eaque frigida potius quam calida. Vruntur sine sensu, glaciem vero nequeunt perferre. Huius rei caussae sunt obscurissimae. Sunt qui dicant, sectos dentes non dolere, quia ob densitatem fieri asperiores nequeunt.