Latin
84.1 to 84.4
André Du Laurens, Historia anatomica 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fit enim primae coctionis praeparatio in ore, &qui cibos bellè mandunt, hi meliùs coquunt. Secundus, ad vocis articulationem: vocis quippe sermonisque regimen primores tenent, concentum quodam excipientes ictum linguae, &edentuli literas R. &S. proferre nequeunt. Tertius, ad ornatum; turpe enim est edentulum conspicere, qualem Pherecratem poëtam fuisse produnt. Homerus ad compescendam garrulitatem datos esse homini putat. Sunt enim velut muri linguae oppositi. Addamus ex Aristotele, dentes ad pugnam constructos iis omnibus, quibus aut serrati aut exerti sunt, χαυλιόδοντα &καφχαρόδοντα vocant. Numerus dentium, &singulorum peculiaris historia. CAP. XXI. ENTIVM numerus non omnibus vnus &similis est, eorum tamen numerus maior, minori semper anteponendus, οἱ μακρόβioi (inquit summus Hippocrates sect. 6. lib. 2. Epid.) πλείστους ὀδόντὰς ἔχουσιν, id est; longaeui plurimos dentes habent, οἱ δὲ ἐλάττους καὶ ἀραιόδοντες (ait Aristoteles) βραχυβιώτεροι, id est, quibus pauciores &rariores, hi breuioris sunt vitae. Raritas enim &paucitas dentium, &vt signum, &vt causa damnari debet, vt signum, quia aut spermaticę materiae inopiam, aut formatricis facultatis imbecillitatem arguit; vt causa, quia qui paucos habent dentes, cibos bellè non mandunt nec praeparant ventriculo, vnde imperfectior Chylosis, ex qua sperabilis non est laudabilis haematosis. Sunt autem vt plurimum dentes numero triginta, aut triginta duo: quibusdam plures, aliis pauciores fuisse legimus. Euripheum Cyrenęum, Euryptolemum Cyprium, nec non Pyrrhum Epirotarum Regem vnicum tantùm dentem in superiore maxilla habuisse ferunt. Prusias Bythiniorum Regis filius μονώδους apud Festum dicitur. Direptinam Mithridatis filiam vtrinque gemino dentium septo deformatam fuisse; Timarchum Nicoclis filium Paphij duplicem dentium ordinem habuisse, Herculem verò triplicem narrant. Columbus peritissimus anatomicus triplicem dentium ordinem in filio suo Phoebo conspicuum fuisse scribit, sed rara sunt haec. Nos eorum quae ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ, id est, vt plurimum contingere solent, historiam describimus. Sunt ergo triginta duo dentes, sexdecim in vtraque maxilla, non serrati &pectinatim coëuntes, vt piscibus &serpentibus, non exerti, vt apro, hippopotamo &elephanto, sed continui &aequales vtraque oris parte sunt.